Latin
QUINTA PARS PROPOSITIONIS
Kaspar Schott, Technica curiosa 808
Unproofread scanNot analysed yet
stantis pistillo H, tam intra tubum MOR, quam intra modiolum EG; ejusdemque resistentiae, quam scilicet facit dum ex ampliori in angustiorem tubum elevatur; &apertioni operculi C, quod tamen operculum aperitur ab aqua subtus per fundum irrumpente,) assignetur reliquum aquae situlâ contentae, scilicet duo congii &semis. Contineantur enim, ex constructione, septendecim congii in tubo MOR, &quinque in modiolo EG (quantum vis hi in modiolo, cùm non sint altiores superficie aquae in puteo K, non aequiponderent integris quinque congiis aquae;) junganturque iis alii viginti congii ratione eductionis aquae quinque congiorum ex latiori modiolo EG, in arctiorem tubum MOR (quae juxta experientiam non potest expediri pari potentiâ ipsi gravitati aquae educendae, sed aliquantò majori, scilicet gravitas ut 11. à potentia ut 13, quemadmodum notavi, adhibito tubo ad semidiametrum modioli aperto;) addatur denique unus congius aquę his quadraginta duobus, pro aperiendo cooperculo C; quamvis hoc ab alia causa aperiatur, ut insinuatum fuit paulò ante: omnesque hi congii quadraginta tres collecti suspendantur ex cylindro khfeg: suspendantur similiter ex rota YBsp, habente se ad cylindrum, ut viginti ad unum, congii duo &medius: aequiponderabunt hi duo &medius ex rota, aliis quinquaginta ex cylindro. Proinde cùm non sint praeterquàm 43. congii in cylindro; his 43, illi 50 in rota praevalebunt. Ideoque omnes congii quatuor &semis in situla, praevalebunt omnibus impedimentis, quae eam morari possent, descendetque situla versus puteum K, ex conditione aliorum gravium, quae suspensa ex rotis, si fortiora sint impedimentis abripiunt secum rotas, &feruntur deorsum non aliter, quàm si staterae aut vecti ex inaequali à sustentaculo distantia aequilibratis, ad extremitatem longiorem addatur pondus: sicut enim in stateris &vectibus fertur deorsum pondus, ita ex rotis; cùm rotae supra cylindrum nihil sint aliud, praeter stateras sive vectes, ad inaequales portiones ex sustentaculis suspensi, uti alibi demonstro, &quivis experiri potest.