Latin
QUINTA PARS PROPOSITIONIS
Kaspar Schott, Technica curiosa 809
Unproofread scanNot analysed yet
Nota hic primo, quod te perplexum redderet posse, aquam illam quae elevato pistillo H, &cooperculo C modioli EG aperto, irrumpit per fundum modioli, nullâ vi egere suctivâ, vel tractivâ, quia recedente à fundo pistillo, &elevante cooperculum C, aqua per tres semipalmos sponte illabitur in modiolum. ad obtinendam aequalem altitudinem cum aqua putei K multò altiori: vel potiùs, pistillo elevato, aqua mediolum circumstans pressa ab incumbente aëre, aperit operculum C, &irrumpit. Nota secundò (quod &in Prolegomenis Hydrostaticis demonstro) aquam per compressionem non posse sursum pelli ad aliquam definitam altitudinem, per qualemcunque sive magnae, sive parvae diametritubum, nisi pistillo aequiponderante toti cylindro aqueo ita crasso, atque pistillum, &paulò altiori quàm sit altitudo definita tubi, per quem aqua ejicitur. Quare nullâ rotâ, aut vecte, eadem quantitas aquae seipsam exprimere potest sine artificio, quo utor. Hoc autem in evectione aquae per pistillum, sustinentem aquam supra se, non contingit: Non gravitat enim aqua contenta in modiolo supra pistillum, dum ab eo elevatur, quantum totus cylindrus aqueus, aequè crassus atque pistillus, &aequè altus atque tubus; sed aliquantò plus se ipsa collectâ: cujus excessus necdum certam universalem observavi regulam. Hujus Assertionis videor mihi habere demonstrationem certam, quam alibi DEO faciente dabo. Nota tertiò, aquae coextensae ad longitudinem tubi nihil accedere gravitatis: tantundem enim gravitare extensam, quantum collectam, probat experientia. Eadem tamen aqua tubi longitudini seu altitudini coextensa, aliam aquam in tubo conjugato existentem plus premit, quàm si collecta sit, uti experientiâ constat. Secundum membrum Demonstrationis. QUantum ad secundum membrum Demonstrationis, quòd nimirum situlâ P descendente supra puteum K, ascendant aquae congii saltem quatuor &semis, per tubos MOR, &QV, in receptaculum q; Dico, ostensum esse proximè, majorem esse poKKKKK Dic potentiam situlae P, omnibus impedimentis: quorum ultima tria erant, imo. aqua contenta supra pistillum H, in modiolo EG, &tubo MOR; 240.