Latin
ADDITAMENTUM
Kaspar Schott, Technica curiosa 818-2
Unproofread scanNot analysed yet
IAec est Machina perpetui ac indefectibilis (si artificium spectemus, &technasmatis theoriam) motus, sane perquàm ingeniosè coordinata, clarè ac distinctè explicata, doctè ac solide demonstrata. Expendi omnia sedulò, &ad Physicae, Statica, Hydrostaticaeque leges accuratè, pro ingenii modulo, examinavi; nec deprehendi quidquam quod iis non congruat, suppositâ aliquarum operationum, de quarum successu dubitari poterat, experientia ab Auctore facta, tametsi in alia rudiori, huic tamen simili Nachina. Paucula quaedam, quae scrupulum injicere alicui possent, sed facilem solutionem habent, &facile emendantur, hic notare placet. II. Primum est. Illo temporis spatio, quo situla P. postquam descendit ad puteum K, ibidemque evacuata fuit, reducitur sursum à contrapondio SS, elevatoque vecte flo tro, &portulâ Uapertâ iterum repletur è receptaculo d, per tubulum XQ; illo inquam temporis Google lemperte sentio, antequens iterum, descendant seculae, necesse est ad sistellum H descendat usque ad fundum modioli, locumque commutet cum aqua, quae est in spatio C inter pistilli &modioli fundum. Dubitari potest, utrum durante illo tempore, quod satis breve videtur esse, possit pistillum penitus descendere usque ad fundum.