Latin
ADDITAMENTUM
Kaspar Schott, Technica curiosa 819
Unproofread scanNot analysed yet
Ratio dubitandi est, quia quinque congii aquae qui sunt inspatio C, inter fundum pistilli &fundum modioli, debent per arctum &tubiforme foramen in medio pistilli transire, &ascendere supra pistillum, suoque ascensu debent elevare totam aquam quae est in tubo MOR, à cooperculo T pistilli ferè usque ad tubulum QV: quae aqua quia tubo MOR coextensa est, &satis longi perpendiculi, utique gravissima est, saltem longè gravior quàm si collecta esset supra dictum cooperculum I. Itaque cum pistilli foramen arctum sit, &pondus aquae pistillo superstans resistat ascensui aquae per dictum foramen; non potest tam brevi temporis spatio tota ascendere supra pistillum. Interim autem repletur penitus situla P, iterumque descendit, &elevat pistillum antequam habeat supra se quinque congios novae aquae; ideoque non potest neciam, nec postea elevare &ejicere è tubulo QV totidem congios. Deficiente autem aqua, deficiat necesse est motus situlae, ac totius Machina. Sed hic defectus, si interveniret, facile habet remedium, si nimirum Primò foramen pistilli fiat laxius, ut plus aquae transeat, &in transitu minùs arctetur: Secundò, si tubulus QV fiat strictior, ut minus aquae ejiciat, cogaturque situla diutiùs haerere infra ipsum tubulum &receptaculum, antequam penitus receptis 4° congiis impleatur. Taceo alia remedia quae adhiberi possent. III. Secundum est. Impedimenta aliqua quae situla P debet superare ut descendat, possunt cum tempore crescere, &evadere insuperabilia à pondere situlae. Nam propter aquae continuò agitata vapores ascendentes, rubiginem contrahunt poli ges &cylindri, axis trochleae ad, axis si vectis RYS, axis M vectis au Mnt, fila ferrea ZA, foramina auricularum situlae, aliaque similia. Item foramen medium pistilli, &cavitas tubi MOR, contrahunt mucum cum tempore, &coarctantur, ideoque minùs facilem transitum concedunt aquae. Taceo alia. Sed Lllll 2 Sed responderi potest Primò, decrescere etiam cum tempore difficultatem, qua pistillum intra modiolum ascendit &descendit, &sic fieri compensationem.