Latin
CAPUT V
Kaspar Schott, Technica curiosa 826
Unproofread scanNot analysed yet
Liquidi, totidem librae Antisacomatis &aliquid ultra; si planè clausa fuisset &impervia basis MN, infinita Potentia non elevasset. Igitur cum eadem basis partim clausa sit, partim aperta, Resistentia ex occlusione ad non resistentiam ex apertura, aliter se non potest habere, quàm in ratione ejus quod resistit ad non resistens, hoc est, in ratione Baseos clausae ad apertam. Et hanc ratiocinationis formam in quàmplurimis etiam Staticis exemplis legitimam esse observavi, nec reperio ubi fallat. Atqui spectatâ praecisè ipsâ Pressionis resistentiâ, sicut in Appressione praedicta, ra perinde se res habet &in Compressione: hoc est si vel in cadem Figura a, consistente Pistillo A concipiatur Modiolus cum Siphone deorsum impelli à Compressiva Potentia, vel in Fig. 1. consistente Modiolo BC Pistillum A deorsum trudi ab eadem: Ergò cùm in Compressione Pondus ipsius Liquidi premendi non remoretur ullo modo Compressivam Potentiam sicut in Appressione, sola tantùm Resistentia clausae Baseos MN, cum Pondere Liquoris Siphone FDF contenti, superanda relinquetur. Corollarium. Manifestum est stantibus his, Motum perenPonatur enim Diameter Monem Machinae infallibilem esse. dioli E ad Diametrum Siphonis TV esse ut 6. ad 1. erit Basis clausa modioli ad apertam Siphionis; ut 35. ad 1. Quod si altitudo Siphonis TU decupla sit altitudinis modioli, hic autem capiat Liquidi v. g. Mercurii libras 36. capiet altitudo Siphonis libras 10. Igitur Potentia Compressiva ad superandam Resistentiam Baseos MN modioli, erit paulò major quàm 35. librarum: quibus si accedant 10. librae Siphonis TV; erit tota Potentia Compressiva sim paulo maior quin eo lib. Frigo etiam situlo &arcanistris.