Latin
CAPUT V
Kaspar Schott, Technica curiosa 827
Unproofread scanNot analysed yet
ctione, contineat tantundem Liquidi, ac Modiolus E, hoc est libras 36: Haec autem Potentia sive Pondus, quintuplum reddatur ex ratione vectis MN, (in quo Distantia MN plus quàm quintupla est distantiae PN;) aequivalebit igitur Situla C libris 180. Quis jam dubitabit, à Potentia 180. librarum, Resistentiam 45. libb. superandam? cùm praesertim in lubita quacunque Siphonis TV gracilitate &altitudine per varias vectis MPN proportiones hinc ortas, vim illam in infinitum multiplicare liceat. Et haec est mea ratiocinatio, quae me non immeritò per movit, ut Paradoxi Mechanici nomine, Curiosis Paradoxae Matheseos cultoribus haec proponenda &expendenda putarim. Ex quibus quam admiranda prorsus &hactenus inaudita Statica corollaria deducantur, cum parcissimis hîc verbis uti cogar, enumerare superfedeo. Advertendum esse moneo I. Circa praedictam liquidi compressionem nonnullas in speciem sat difficiles instantias in conarium opponi posse; quae tamen in comparatione Demonstrationis antecedentis meritò sunt contemptibiles. Quòd si tamen Vide Icovim aliquam obtinerent, posset loco Compressionis adhiberi Ap nis. XIII. pressio, iuxta modos Figuris 2. &3. expressos. Atque sic etiam Machina nostra, solo pressionis artificio immutato, finem suum consequeretur. 2. Situlae &Receptacula Machinae quò minorem habuerint altitudinem, eò plus accedet longitudini vectium MPN &OQN. 3. Fundus Receptaculorum Sitularumque nonnihil declivis ac depressus in medio, plurimùm facit ad eorum totales exonerationes per Diabetem. Succurrit hîc &alterius longi majoris Paradoxi Demonstratio, magis apertae &indubitatae veritatis, quae sic habet. Ad datam altitudinem quodvis Grave Liquidum, nulla ipsius inter evehendum resistentia attollere. Sed quoniam nunc in ejus propositionis explanatione fusiorem esse non licet, dum benignitas temporis eam mihi oportunitatem offerat, ego Sphyngem agam; Tu, si placet, Oedipe, sub his verborum nodis rem accipe. Erp. npa. alplne, upupqua. mma. anniah, iemaim erh. enp. Plura Mmmmm 2 Flus discere te cupientem, versae imposita breuitatim necesse. tas. Illud tamen unicum ab humanissimo Lectore peto, ut si, quod in ejusmodi conatibus non insolens est, in hoc meo machinamento Paralogismum demonstratione vel experientiâ deprehenderit, indicare ne gravetur: certoque sibi per suadeat, eâ grati animi significatione id humanitatis officium accipiendum, quâ genuina Perennis Motûs Demonstratione, alios sibi vellet esse obligatos: Momtio ad Lectorem E hac Machina, ejusque demonstratione, quid ego sentiam, significavi Auctori per litteras, &alio in Opere, si DEUS vitam dabit, propalabo. Interim Virorum doctorum judicia exspecto.