Latin
CAPUT V
Kaspar Schott, Technica curiosa 828
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterùm Problema, ut dicebam, perquàm ingeniosum est, &si theoriae praxis correspondeat, multarum inventionum seminarium. Experientiam faciat, cui oleum &sumptus suppetunt. Auctori utrumque defuit. Quare in quibusdam suis ad me hac scribit. Paradoxo meo, quod olim Ra V. ae properatò transmiferam, Par defuturum (ut sit ἄδιξω, non παράδοξον) adeoque solido obelisco dignum esse, more suo δυντέραι φροντίδος edocent: est enim perpetuò, Vt basis Siphonis ad basin Modioli, sic cylinder liquidi pressione attollendi, ad Potentiam pressoriam; &conversim &c. Haec si vera sunt, non video quid peculiare Appressioni Solskianae Machinae, prae Compressione sit tribuendum. STES M