Latin
LIBER
Kaspar Schott, Technica curiosa 830
Unproofread scanNot analysed yet
Europrae Mmmmm 3 pae partem peragravi non exiguam, rara &curiosa inspexi multa ipse, multa aliorum relatu didici; frequens cum viris praeclarissimis, &quâ doctrina, quà dignitate conspicuis commercium institui seu coram, seu per frequentes epistolas ultro citroque missas: nec rarò eorum ex consortio evasi doctior. Quae didici, tum hoc praesenti, tum aliis hactenus editis Opusculis, communicavi libens Amicis, hoc est, Lectoribus benevolis. Necdum omnia tamen enarravi. Pergam igitur, &quae ulteriùs memoriae occurrunt, quaeque Adversaria suggerunt, pertexam liberaliter &sincerè. Erunt fortassis quae Lectori delectationem, erunt quae utilitatem adferant. Sin minùs; hac saltem ratione ingrati animi notam à me amoliar, dum eorum nomina, per quos profeci, posteritati commendo. CAPUT ized by Google Dic