Latin
LIBER
Kaspar Schott, Technica curiosa 831
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT I. Organum Mathematicum Kircherianum. CCripsit ad me Viennâ Vir Nobilis &Eruditissimus Dn. GodefriSdus Aloysius Kinnerus (cujus suprà initio libri 9. mentionem feci) misisse Româ R. P. Athanasium Kircherum, ad Serenissimum Archiducem Carolum Josephum, scientiis Mathematicis in tenera adhuc aetatula ad miraculum paenè excultum, Cistam ad modum organi pneumatici constructam, &variis tabulis instructam, queis omnes ferè Mathematicae Disciplinae brevissimè ac facilime miro artificio explicarentur. Perii ab Humanissimo Viro, dignaretur brevibus saltem Cistae formam, &tabularum argumentum exponere. Petitioni respondit Die 5. Augusti praesentis Anni 1662. hisce verbis, inter alia multa de quibus eâdem in Epistola disserit. Quod vero artificium Organi Mathematici Serenissimo nostro per P. Athanasium transmissi concernit, est illud tot tabellis foetum, ut singulas exponere, atque earum usum docere, integrum Tractatum requireret: substantiam igitur ejus dem solùm paucis attingo. Formam habet Organi Musici, a minoribus ad majora loculamenta ascendens; quorum decem continet. Primum &infimum Rabdolo giam habet Neperianam, etiam radicum extractionibus deservientem. Secundum includit triplex genus Tabellarum, Geometria seu Dimensionibus inservientium: quorum primum docet altitudinem rei venari ope quadrati ex umbra versa &recta, notaque distantia: alterum idem aliâ ratione praestat: tertium rursus aliam praxin exhibet, assumpta aliâ distantia à re mensuranda. Tertio loculamento reperiuntur duplices tabellae, quibus fortificatio perfici potest: quarum prima docent Munitiones regulares à quadrilatera ad dodecagonam usque tum per linearum, tum per angulorum proportionem designare: alterae verò proportionem partium Fortificationis quoad molem, sive latitudinem &altitudinem expediunt. Quartum loculamentum pro computo Ecclesiastico serviens, tribus tabellarum.