Latin
CAPUT II
Kaspar Schott, Technica curiosa 835
Unproofread scanNot analysed yet
nense. Occasione Dn. Matimuller occurrit mihi pulcherrimum specta. culum catoptricum, quod ab eo frequentiùs, nec ab alio repraesentatum vidi. Collocat ille in cista aliqua ad hoc idonea speculum, concavum, in situ verticuli; &è regione illius tympanum aliquod polygonum, plures picturas deferens, quarum ea est à speculo distantia, quam objecta in situ erecto multùm augentur, non interveniente tamen confusione; quod experientia facilè docebit. Si ergo tectis picturis, ita tamen ut ea quae speculo opponitur, illuminari possit, oculus in speculum in spiciat; deprehendet picturas magnitudine humanâ, quae aliàs mediam spitamam vix adaequant; &insuper circumducto clàm tympano semper diversas. At multò major gratia huic technasmati accedit, si picturae repraesententur ad lumen; quod ita fieri solet. Pinguntur figurae ignem exhibentes in charta tralucida oleo imbuta: tum in medio tympani lucerna cum lumine sat valido absconditur, caeteraque peraguntur ut antea dictum. Hac arte apud dictum artificem labores Herculis inter ignes repraesentari saepius vidi, adeo ad Naturae aemulationem, ut ex nullo unquam arficio catoptrico majorem me voluptatem cepisse meminerim; quod &plures alios, qui viderunt, affirmantes audivi. Haec pro hac vice occurrebant, quae Reverendae Paternitati Vestra communicanda esse duxi: quae si placuerint, fortasse memoriam excutient ad plura alia recolenda. Hic finio, &me S. sacrificiis precibusque commendans, maneo. Adm. Ra PINVS Vienna 5. Augusti Addictissimus Godefridus Kinner, m. p. PluriNnnnn 2 Prisma alia nec insecundis Catoptrices spectaculis mento curiosus Lector in Magia nostra Catoptrica, quae est liber 6. Partis 1. Magiae nostrae Universalis.