Latin
CAPUT IV
Kaspar Schott, Technica curiosa 836
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV Catoptricum spectaculum novum Augustanum. PRaecedenti spectaculo non multùm absimile est sequens, de A quo P. Christophorus Offenhausen, insignis è Societate nostra Mathematicus, scripsit ad me olim Dilinga, cùm Theologiae ibidem addiscendae operam daret, in haec verba, inter alia: Interea tamen mitto Reverentiae Vestrae schema, &rudi calamo delineatam iconem optici tubi, non nisi hachebdomade à me constructi. Occasionem hunc concinnandi dedit Dominus Wisel, de quo aliàs. Cr. debatur is ab aliquibus habere speculum Paracelsicum, quòd &sciret quinam ad fores staret, per fenestram non per spiciendo; &videret eae in plateis agi, quae et si quis caput per fenestram protenderet, intueri non posset. Accidit his vacationibus, ut quidam ex nostris Patribus ad illum cum socio inviseret: qui dum varia cum Viselio colloqueretur, fecit hic subinde mentionem (retinentissimus caeteroquin silentii de iis apud nostros, quae ad suam artem spectant) se in medio cubiculo, arculam duntaxat in spiciendo, ea videre, quae etiam foris in pagis gererentur. Incessit Patrem cupido mirabilem illam cistulam videndi. Cui Wisel morem gessit, simulque quod dixerat, facto comprobavit. Interrogatus subinde, quo pretio illum tubum venderet, reposuit ille, infra octuaginta aureos non accepturum se esse. Retulit haec mihi dictus Pater: cumque aliud addere non potuisset, quàm tubum esse oblongum, qui in duabus extremitatibus cistulam haberet, quarum una extra fenestram protenderetur (prohibitus scilicet à Weselio, ne curiosiùs illam expenderet) statim subjunxi, me similem illi facturum, neque futurum ut 80. crucigeris constaret. Feci hachebdomade; &eundem, quem ipse, effectum sum expertus, nisi quòd objectum, non tam clarè, &in tanta magnitudine, quà à Viselio reprae sentatum intellexi, spectaverim. Spero tamen &hoc me obtenturum, ubi alterius segmenti vitra aut fecero, aut acquisivero. Leonis. XIV Constat autem tubus iste cistulis A &B, vitro utriusque in parva sphaera convexo C.