Latin
CAPUT V
Kaspar Schott, Technica curiosa 848
Unproofread scanNot analysed yet
Et res est tam certa, ut solâ egeat experientia incredulus. Secundò idem ipsum ostendo. Quia si quis accedens propè valde ad chartam, eamque movens diligentiùs intueatur, manifestè videbit, ea objecta apparere post chartam; &dum chartam movet, naevos omnes &chartae maculas apparere multò viciniores oculo, &quasi objecta illa moverentur. Atqui species illa non sunt intra chartam, sed in prima superficie; ergo non se repraesentant, sed suum objectum, cum proportione aliqua ad visionem in speculo. Haec ille. Quae cum legisset vir alius doctissimus, &in Moguntina Universitate sacrae Theologiae tunc Professor, sciretque omnino falsa esse, &experientiae à se &aliis millies factae prorsus contraria; jussit Matheseos Professorem ejusdem Moguntinae Universitatis ad virum illum, &tunc, &nullc etiamnum, dum haec scribo, superstitem, plurimisque libris scriptis clarissimum, scribere, &mentem ejus exquirere, aut modum quo aspiciendum foret phaenomenum tubo optico, ut erectum appareret, &quasi retro chartam. Respondit vir ille, id sibi dictum ab aliis, qui ex perimento se deprehendisse asseruerant. Crediderim ego, qui experimentum fecerat, &viro illi docto exposuerat, ac monstraverat, habuisse tubulum ex eorum genere, qui objecta invertunt, ut in Dioptricis nostris explicavimus. Cùm ergo imago in charta inverso esset situ, visa per tubulum illum apparebat erecta. Quod aut non adverterat Vir ille doctus, aut oblitus fuerat, dum Cursum suum Philosophicum scriberet. Ad objectorum distantiam quod attinet, apparet quidem illa, quia si plura objecta simul in eadem charta pinguntur, apparent alia retro alia, adeo ut distinctè discernatur, quae nam illorum sint remotiora: quae viciniora: at nullâ ratione apparent retro chartam, ut in speculis sit, sed in eadem superficie chartae. Provoco ad experientiam, quam quilibet facere potest. §. VII. Ri§. VII. Ridicula sententia circa praecedens Phaenomenum refellitur Ncidi ante annos aliquot in Philosophiam manuscriptam, &ab optimo alioquin Philosopho, at qui experientias omnes ridebat, &Mathematicorum ac maleferiatorum Philosophorum somnia appellabat, conscriptam, suisque in Universitate quadam celebri Discipulis dictatam, &explicatam.