Latin
CAPUT V
Kaspar Schott, Technica curiosa 847
Unproofread scanNot analysed yet
Respondeo IV. Illationem illam: Non igitur hoc phaenomenon salvari potest, nisi per duas superficies, unam scabram, alteNam sermo est de ram laevem, esse omnino impertinentem. eadem superficie speculi, in qua semel apparet reflexè objectum situ recto, semel imago objecti situ inverso. Si dicant, loqui se de superficie laevi speculi, &scabra chartae, in quarum prima apparet imago crecta, in secunda verò inversa: Respondeo primo, in speculi superficie non apparere imaginem objecti dumerectum apparet, sed ipsum objectum. Respondeo secundò, etiam in speculi superficie apparere imaginem inversam, si situs seu locus mutetur; ergo tametsi admittamus duas superficies, scabram unam, laevem alteram, nihil habent Adversarii. §. VI. Imago quae in charta est inversa, non apparet erecta, nec retro chartam, si tubo optico inspiciatur Diget ulteriùs pergere, &alias duas adversariorum rationes §. 2. propositas minutiùs excutere, &refutare, quia ex dictis facilis est responsio. Solùm noto, Virum quendam doctissimum in Cursu suo Philosophico Disput. 4. de Anima sect. 2. ad probandum, species colorum per foramen in cubiculum obscurum admissas, &chartam oppositâ exceptas, non se, sed suum objectum repraesentare, &quidem reflexè; dicere, species illas repraesentare distantias rerum inter se. Hoc ut ostendat, sequentia subjicit verba: quia si quis per tubum eam chartam aspiciat, quia tuncomnia apparent recta, prout in se sunt (sine tubo enim ostenduntur inversa) videbit distinctissimè objecta illa, unum post aliud, prout sunt in se Quod ita evidens est, ut unus ex his, qui contrarium sentiunt; dum hunc observationes, licerem, ac ascenderens, deberentis satis, omninò videri distantias objectorum inter se.