Latin
CAPUT VII
Kaspar Schott, Technica curiosa 857
Unproofread scanNot analysed yet
Telescopiorum confectores excellentiores mihi nocti sunt Joannes Wisel Augustae, &Gervasius Mattmüller Opticus Caesareus Viennae Austriae, &Dn. Eustachius Divini Romae. Borellus cap. 6. laudat etiam Hevelium, Torricellum, Fontanam, Ferrerium, Choureus, Menardum, Bressyeus, &alios, sed jam vitâ functos. Scio nonnullos tentasse objectorum distantias per tubum opticum determinare; sed quàm feliciter, nescio. Hoc cùm significassem aliquando Auctori praecedentis Epistolae, ita rescribit Glacio 7. Januar. Anni 1660. De distantiis objectorum per tu bum metiendis, pridem cogitavi ego; &nisi fallor, etiam P. Scheine rus. Sine dubio Rheita Capucinus id voluerit tentare per tubum duplicatum. Voco eum, per quem uterque oculus hominis simul &semel transpicere potest. Verùm ipsa videt Reverentia Vestra, in distantiis magnis ne magna quidem intervalla sentiri. Vnde quid judicandum sit de tali invento, inferet. Nihil tamen adhuc determino, quia nondum eò speculationum perveni scribendo. Brevi tamen perveniam &c. Si quid ampliùs circa talia intellexerit RAEVS ne omittat significare. Repono modicum. Lipsiae intelligo esse, qui praeter alios diversos tubos, etiam ellipticos praedicat se habeQuid dicit ad hoc Re Va? re, &facere posse, etiam ad 60. pedes. De hoc nihil unquam inaudii. Groningâ Frisiorum scribit ad me Die XVIII. Decemb. Anni M. DC. LXII, Dn. Joachimus Borgesius, Matheseos &Eloquentiae Professor in Academia illa Ordinarius, se inter alia subtilissimi Cartesii Diopticen paucis bene intellectam publicè explicasse, &rationem lentes vitreas (quanvis nondum ad formam hyperbolicam) poliendi manu docuisse; astroscopiumque, id est, tubum opticum sidereis illis paulò breviorem, &pluribus simul stellis, ut Pleiadibus &c. sufficienti magnitudine &distantiâ videndis sufficientem excogitasse. Utinam perficiat inchoata, &desideratam diu formam perfectè hyperbolicam vitris inducat. De praestanti quodam Smicroscopio jam saepe nominatus Du. Galeriam Kinnorus Vienna, die A. Echr. hujus Anni M.DC. LXIII. sic ad me scribit. Petionam à multo jam tempore à P. Athanasio Iorchenomihi transmitti smiciscopium aliquod ab Eustachio Diviun Lemne praesertium, simulantur et laude quum cumuli antibus RA VA in Optica sua. Licet enim plura hactenus &ipse confecerim, &ab aliis confecta conspexerim, nullum tamen reperire inter omnia licuit, qualia se Roma &alibi conspexisse Ra V. depraedicat. Favit verò demum egregie curiositati meae P. Kircherus, unumque nuper transmisit optimae notae, non quidem à Divino confectum, sed ab alio quodam Juvene Romano, qui dimidio pretio paris aut majoris bonitatis machinulas suas vendit. Probavi illud jam saepius, &banum effectum praestare omnino comperio: auget, quippe lineam gos, superficiem 64060′, corpus verò 5120008, ut proximè raticcinando per otium mihi videor deprehendisse; quod certè insigne augmentum est &c.