Latin
CAPUT VIII
Kaspar Schott, Technica curiosa 858
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VIII. Infinitatis per impossibile exhaustae pretium statuere. Rithmeticam non Astronomiae tantùm, cujus ala est PlatoAne teste, sed aliis quoque Mathematicis Disciplinis utilem esse, nemo est qui nesciat, nisi dictarum Disciplinarum rudis. Hoc ut demonstraret R. P. Georgius Behm (cujus jam saepe mentionem fecimus) nonnullos ex Centuria Scientiarum Mathematicarum fructus decerpsit, qui Arithmeticae praesidio ad maturitatem excreverunt; eosque unà cum nonnullis Paradoxis Arithmeticis, in Alma Caesarea, Regia, &Episcopali Universitate Olomucensi Societatis nostrae degustandos in concertatione publica Anno M. DC. EX. proposuit, atque ad me misit. Inter alios fructus est is quem proposui, ex Logistica depromtus, admodum paratioxus, quem Auctor ita explicat atque demonstrat. Offerant pretium pro equo venali Titius, Cajus, &Sempronius. Primus offerat 24. aureos. Secundus velit dare hodie 12. aureos &reliquis subsequentibus totius aeternitatis diebus semper dimidium pretii praecedentis dici. Tertius tandem hodie 16. aureos praesentet, cum obligatione solvendi reliquis in aeternum diebus subtriplum pretii diei praecedentis. Dicit, à quolibet horum tum trium aequale pretium offerri. Demonstrat. Ex proposit 85. Partis 2. lib. 2. de Quadratura circuli P. Gregorii à S. Vincentio liquet, in propositione dupla totam feriem sine termino continuatam aequari duplo primi termini. Pariter è sequenti ibidem Proposit. constat, totam seriem terminorum triplae proportionis sesquialteram esse primi termini. Atqui 24. est duplum 12. ipsorum autem 16. est sesqui alterum; Ergo. ANNOTATIO. PRaecedens Paradoxum pertinet ad Progressionem Geometri, infinitam. De finita multi scripsere: de infinita primi librum composuit Gregorius à S. Vincentio. De utraque fusè &praeciarè agit P. Andreas Tacquet in Arithmetica Practica lib. 5. à cap. 4. Utraque progressio continuari potest per terminos crescentes, &decrescentes: illa vocatur ascendens, haec descendens.