Latin
CAPUT IX
Kaspar Schott, Technica curiosa 860
Unproofread scanNot analysed yet
At boni illi milites nunquam interemptorum numerum, sed solummodò excidium curantes, responderunt hoc tanquam certum &determinatum sibi incognitum; malleque omni remuneratione abstinere, quàm dubium pro comperto edicere. Habere se tamen manum sui Notarii, viri omnium testimonio fidelissimi, qui coram etiamnum si superstes foret, jurejurando, quae scripserit, vera attestaretur; quâ signatum reliquit, se omnibus conflictibus, quorum quinque fuerunt, praesentem, post exactissimum de numero caesorum examen, comperisse quavis vice tot interfectos, quot designarentur. Nullius tamen cladis exterminium (quod notatu &admiratione dignum videbatur) alterius excidio fuisse aequale. Quòd si huic sabulae Majestas Regia fidem praestare velit; equidem in ipsius &potestate munifica, &depraedicatissima futuros liberalitate, seque aeternùm utrique obstrictos. Cum autem quaereretur, quisnam ille sit numerus tanto sphyngis aenigmate obvolutus, inventum tandem est, esse ipsum numerum 61, 725; atque adeo si pollicitationi factae adhaerescere adlubescat, &in singulorum caesorum capita 100. aureos elargiri; summam horum, 6, 172, 500 persolvendam. Quod cùm prodigâ quasi, attamen Regali, atque ideo liberali manu factum fuisset; altercatio quamprimùm &contentio festivas gratulationum &acclamationum interturbavit vocos, de eo exorta inter Militem, quod quis tolleret. Sed sedata ilicò, &pacata omnia ad munificentissimi Regis prudentissimam legem, qua sancivit, Ut pecunia tota in quinque seipsam constituentes divideretur partes, quarum. zed by Google vigi hoc est, Prima cum Tertiae una quarta &quinque, ac Quintae una sexta &septem, minù Secundae una tertia &quatuor, ac Quartae una quinta &sex; aequales foret Secundae cum Quartae una quinta &sex, ac Primae una media &tribus, minùs Tertiae una quarta &quinque, ac Quintae una sexta &septem: Et haec Tertiae cum Quintae una sexta &septem, ac Secundae una tertia &quatuor, minùs Quartae una quinta &sex, ac Primae una media &tribus: Et haec Quartae cum Primae una media &tribus, ac Tertiae una quarta &quinque, minùs Quintae una sexta &septem, ac Secundae una tertia &quatuor: Atque haec demum Quintae cum Secundae una tertia &quatuor, ac Quartae una quinta &sex, minùs Primae una media &tribus, ac Tertiae una quarta &quinque Omnia autem haec residua simul collecta conficerent illammet ipsam à se summam donatam, scilicet 6, 172, 500.