Latin
CAPUT IX
Kaspar Schott, Technica curiosa 859
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IX. Algebraicum Problema admirandum. Enit in manus meas ante annos aliquot admirandum quod Agebraidam Problema Algebraico-polemicum, complectens synopsin cum Proble. practicam Architectonicae Militaris, &extractionis Radicum exCossicis, quando horum vel unus aequatur pluribus quàm duobus, vel eorum Exponentes non servant proportionem Arithmeticam: cum enodatione unius Aenigmatis per secundas Radices: quod inceleberrima Universitate Viennensi Austriae demonstrandum ac defendendum proposuit Anno M DC. XLIII. Matheseos ibidem Professor publicus P. Johannes Baptista Schvvanari è Societate nostra. Quod &ingeniosissime atque accuratissimè, sed fuse solvit. Ego, ne longior sim, contentus ero idem ex ipso, Curioso Lectori solùm proponere, ut habeat in quo ingenium suum, atque in Algebra peritiam exerceat. In hunc ergo sensum discurrit dictus Auctor Regum quidam suum largiùs remunerare cupiens exercitum, Qqqqq. 2 as pertilium periculis libertitutum, hoscemque profligatus. p. spondit contestans Militi omni, se, si certum allaturi sint numerum, quot Adversariorum profligassent ac trucidassent, in singulorum caesorum capita, ultra stipendium jam ritè persolutum, donativi loco centum aureos numeraturum.