Latin
PERPETUUM
Kaspar Schott, Technica curiosa 876
Unproofread scanNot analysed yet
54 Dum facto progressu ordinario, devenitur ad angulum infimum dextrum quadrati; numerus sequens in secundo quadratulo superiore postremae columnae collocandus est Verùm ut res tota adhuc meliùs intelligatur, adhuc aliud exemplum in quadrato radicis 5. apponatur. Hactenus Kinnerus. Hac praxi disponi possunt facillimè, ac expeditissimè, quicunque numeri quadrati imparium radicum, quantum vis magni, ita ut ut series omnes transversales, perpendiculares, diametrales, eundem efficiant numerum. Aut ergo omnes numeri dicto modo dispositi ingentibus praediti sunt virtutibus, non secus ac illi, quos Arithmantae superstitiosi suis Planetariis Mensulis inscribunt; aut vana sunt, quae de his Mensulis dicuntur. Modus quo P. Athanasius Kircherus praedictos numeros disponit intra quadrata &quadratula, lo. cit. ex Oedipo, differt non parum ab hoc, estque difficilior, &intricatior. Sequitur modus conficiendi Mensulas, iisque inscribendi numeros quadratos, quorum radix est numerus par; qui modus est longè difficilior praecedente, nec regulam habet omnibus communem. Dn. Kinnerus hanc praescribit. Conficiatur quadratum juxta radicis partitionem in minora quadratula divisum; quibus numeri inscribantur ordine naturali, ut in sequenti Fig. 1. apparet. Fig. I. Praecedens regula universalis est, valetque pro quibuscunque numeris arithmetice proportionalibus quadrato inscriptis, tametsi neque initium fiat ab unitate, neque numeri per unitatem duntaxat se excedant. In numeris verò naturali ordine procedentibus hac praexi quis uti potest. In quadratis imparibus numero quadrati addatur unitas, dimidium hujus ducatur in radicem quadrati, prodibitque summa unius columnae; quae rursus multiplicata per radicem, dat summam totius quadrati. Vt in quadrato impari 9, addita unitate fiunt io; cujus dimidium; ductum in radicem, datis, summam scilicet unius columnae; 15 verò multiplicata rursum per 3, producunt 45summam numerorum totius quadrati.