Latin
PERPETUUM
Kaspar Schott, Technica curiosa 881
Unproofread scanNot analysed yet
In quadratis paribus hic modus est: quadrato additur unitas, productum multiplicatur per dimidiam radicem, oriturque summa unius columnae; quae multiplicata per integram radicem dat summam omnium numerorum. Vt quadrato 16 addita unitate, prodeunt 17; quae ducta in dimidium radicis, id est, 2, dant 34 numerum unius columnae; qui multiplicatus per radicem 4, producit 136 summam totius aggregati. Haec omnia Dominus Kinnerus. Ex quibus patet, difficillimam &intricatissimam esse dispositionem numerorum Radicum parium, juxta has regulas: at praxis quam alii praescribunt, adhuc difficilior &intricatior est. Plura qui volet circa has Planetarum Mensulas, &circa nonnullas proprietates mirabiles in earum dispositione elucescentes, adeat P. Athanasii Kircheri Oedipum Aegyptiacum loco suprà citato.