Latin
ANNOTATIONES
Kaspar Schott, Technica curiosa 884
Unproofread scanNot analysed yet
ulnas decurtatus fuit. III. Opus quod Praenobilis hujus &aliorum Experimentorum Magdeburgicorum Auctor molitur, &jam poenè confectum habet, hac cum Epigraphe (quam nuper ad me misit) prodibit: EXPERIMENTUM NOVUM MAGDEBURGICUM, Admodum Re. Dn. Pat. Gaspare Schotto è Societate JESU, &Herbipolitanae Academia Matheseos Professore, in fine illius Mechanicae Hydraulico-pneumaticae, Anno M. DC. LVII. primùm editum; Nunc verò ab ipso Auctore OTTONE GERICKE; Patritio &Magdeburgensis Civitatis Consule Recognitum, variisque novis Experimentis; uti &singulari tractatu de aëris pondere circa Terram; de spatio ingenti inter astra quod Caelum, vel Aether, vel Vacuum vocatur, de Virtutibus mundanis; de Mundo nostro Planetario; de stellis, fixis, &eo quod finit eas &c. auctum &perfectum.