Latin
CAPUT XVI
Kaspar Schott, Technica curiosa 885
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XVI. Herbas ac flores intra vitream phialam artificiosè producere. AN Jacobus Dobrzenski de Nigro ponte; Amicus &Fautor pingeneEsincerus, in Ameniori Philosophia de Fontibus Par. 3. Prisiis resuscitatio refert, se in peregrinatione sua diuturna apud eximium quendam herbarum ac florum ex Chymicum vidisse flosculorum diversorum veram, &non imagi eorum cinenariam intra vitreas phialas productionem, qui ex liquida qua ribus. dam &quasi uliginosa materia intra vitreas phialas hermeticè clausas contenta, modico adhibito calore illico erigebantur, &in formalem plantam foliis &floribus onustam desinebant, tamque diu perdurabant, quàm diu à calore fovebantur. Qua autem id arte praedictus Chymicus effecisset, ait se rescire non potuisse. Tandem amicum quendam sibi carissimum peo ingenuitate sua secretum; sed non nisi sub secreti sigillo, sibi pandisse. Longo post tempore idem se reperisse in libro quodam Germanico, ideoque à fide obligata liber, id proponit lo, cit. Propos. 2. estque illud idem quod nos proposuimus in Mechanica Hydraulico pneumatica Par. 2. Classe 1. Cap. 6. Machina 8. &vocavimus Παλιγγενισίαν Caesaream, seu Regenerationem plantarum in aquis phialae inclusis ex cujuscunque plantae semine. Auctor Germanici libri, cujus meminit Dn. De Nigro ponte, est fortassis Dn. Georgius Harsdorfferus, Patritius &Consul Norimbergensis, magnus olim amicus, nunc vitâ functus, qui secretum clarat to. 2. Deliciarum Mathemat. Par. 9. Quaest. 26. aitque ejusdem meminisse Querectanum, &Gaffarellum in Curiositatibus inauditis. Citato Mechanicae nostrae loco diximus, secretum fuisse P. Athanasio Kirchero transmissum à Caesare FERDINANDO III. ob idque Caesareum vocavimus: at cùm Auctores alii diu antea ejusdem meminerint, ut vidimus, Caesari imposuit, quicunque id pro suo, ac recens invento, ut apparet, vendidit. Experientiam, ut ibidem diximus, P. Kircherus non fecit, quia Trret 3 quis meistentum temporis ac libera regulis.