Latin
CAPUT XVI
Kaspar Schott, Technica curiosa 886
Unproofread scanNot analysed yet
Temante tamen F. Balthasar Conradus, cùm viveret, Uratislaviaeque Mathesin publicè doceret; at nullo successu; fortassis quia non omnes in operando circumstantias, quae multae sunt, servaverat. Certè Dn. de Nigroponte non omnes enarrat quas nos &Harstorfferus habemus. Nostra verò &Harstorfferi descriptio in omnibus penitus conveniunt; quam &huc reponere non piget, addito solum uno aut altero verbo. Itaque Primò. Accipe seminis plantae cujusvis maturrimi, tempore &coelo serenis, libras quatuor; quae in mortario (vitreo ait Harstorfferus) contusa, phialae mundae, &plantae futurae altitudinis capaci, &quàm optimè clausae impones; &ne vel minimum exspiret, cavero, asservata quoque phiala in loco mundo &calido. Secundò. Hoc peracto, observabis tempus vespertinum coeli serenissimi, ut sequenti nocte rorem decidentem colligas. Tertiò. Phialam asservatam aperi, semen contusum comminutumque exime, &super tabulam vitream extende. Hanc verò tabulam cum semine in horto aliquo, aut prato, sub dio libero expositam relinque; &ne aliquid roris abundantioris è tabula defluendo pereat, tabulam una cum semine in patina latiuscula collocabis. Sic fiet, ut ros copiosè supra semen decidens ipsi commodiùs naturam suam nocturnis hisce macerationibus conferat. Quartò. Eodem tempore, ad rorem commodiùs excipiendum, quatuor palis affixum linteamen subtile &purissimum extendatur; quod madore nocturno imbutum, perinde in VIIIUS mundissimum ad octo circiter mensuras, exprimatur. Quintò. Porrò semen imburum rore nocturno, iterum phialae suae inclusum, ne quid inde exspiret, aut calore Solis extrahatur, ante Solis ortum pristino loco reponatur. Sextà Ros ex linteamine expressus, saepissimè percoletur; colatus aliquoties distilletur, donec omnibus faecibus &terrestri immunditie immunis evadat. Faeces verò relictas calcinabis, &salem dabunt pulchrum visa; qui mox in rore distillato disSesolvatur. S primi. Ros hoc a se ima hucus semine in phiala adservato ad altitudinem trium digitorum affundatur: deinde phiala hermeticè cum vitro contuso &borace signata, in loco calido &humido asservetur; aut etiam sub fimo equino, menstruo spatio, condatur.