Latin
CAPUT XXII
Kaspar Schott, Technica curiosa 894
Unproofread scanNot analysed yet
humorem aqueum expressum ex oculo restitui medicamine, nihil esse novi: nam, ut dixi in Magia. Natur. Parte 1. lib. 2. (qui est de Praelusionibus Opticis) Praelus. 1. art. 7. probavit id experientiâ P. Nicolaus Cabeus è Societate nostra, in agno, cujus utrumque oculum acutâ lanceolâ perforavit, totumque humorem aqueum expressit, &vulneri deinde applicavit vittam madefactam succo chelidonii (celidoniam ipse vocat cum Italis) ac postridie deprehendit, agnum habere oculos sanos, &aquâ turgentes, videreque ut prius. Ex quo confirmatur opinio, dictum humorem generari ac nutriri seu restaurari à spiritibus animalibus, dum concrescunt in parte anteriori oculi. Si ergo chelidonii succo adhibito, aqueus humor, salvis adhuc oculi tunicis, restaurari potest; poterit &eodem, aut alio, restaurari vitreus, &crystallinus. Respondeo II. Ut omnes tres humores ex oculo expressi restaurentur medicamine applicato, probabilius mihi videri, tunicas seu pelliculas, quibus involuti sunt, debere manere illaesas; &ita contigisse in ansere. Et de Retina quidem clara res est, cùm ex communiori &certa sententia visio in illa fiat per modum picturae, ut in citato loco Magiae fusè probavi. De Aranea quoque cui crystallinus involutus innatat caeteris humoribus, non videtur dubitari posse, quoniam ad amplitudinem &formam dictae Araneae restaurari ac reformari debet dictus humor destructus. Responesondeo III. Non posse verte adiecti, erutrum oculum poste restitui; sed tantùm oculum vulnere aliquo ita destructum, ut humores effluxerint, posse sanari. Hoc ultimum tantum, non primum, probat alata experientia Pragae facta.