Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 895
Unproofread scanNot analysed yet
ANNOTATIO. Elapsis aliquot mensibus cùm Pragam scriberem ad praedictum Excellentissimum Dominum Marcum Marci, simulque ad Dn. Doctorem Jacobum de Nigroponte, quaesivi inter alia, num anser cujus mentionem feci, adhuc viveret, atque videret; &an non chelidonii succo usus fuisset Anglus ille. Cui quaesito reSpondit Dn. De Nigroponte die 28. Februarii Anni 1663. Vivere etiamnum anserem, &videre: ejus oculum unum nonfuisse penitus erutum, sed solùm humores ex tunicis expressos: liquoris illius residuum ab Anglo sibi dati adhuc Excellentissimum Dn. Marcum Marci retinere, pro aliquot experimentis suffecturum: seipsum in animo habere, proximo vere experimentum capere: Anglum noluisse manifestare cujus generis succus sit. Addit, eandem historiam sibi adhuc in Italia commoranti scriptam à Domino Kinnero, seque respondisse nil novi esse, cum idem Parma temporibus Ranutii Primi Ducis in duobus caponibus factum fuerit, eodem prorsus modo quo id factum Pragae narravi. Fassum autem sibi fuisse Dominum illum, qui tum Coadjutor Camerae Serenissimi Ducis fuit, succos chelidoniae &euphragiae fuisse adhibitos ab Artifice, qui id Duci manifestaverat, notatumque à dicto. Coadjutore, utpote secretorum curiosorum Principis Amanuense fuerat. LIBER ρρα ρ β σ EGENE σσθρβεβοθι