Latin
PROPOSITIO XLVIII
Kaspar Schott, Technica curiosa 915
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc Motûs regularitatem quocunque longiori, finito camen tempore perdurare posse, vi nimirum Potentiae Chronometricae motricis, ad continuandum motum semel applicatae; hoc est unà Ponderis attractione motum Horologii utcunque tandem regularem, durare posse per horas 24, vel dies 7. aut 30. Menser pant 6. sec. quam vis interim per accidens, ut vel ex vitiosa Machinae constructione, vel aëris mutationibus, aliqua momenti levioris in illo motu intercesserit anomalia; corrigenda vel per Adversiones Prop. 51. recensitas, vel more solito ad cursum Solis. III. Finitum hunc Motum fore Perpetuum, si interea dur Potentia illa motiva, sive Pondus, praestituto tempore Machinae motum constituat, aliud quoddam Pondus, illi priori aequivalem aurahatur, ut illi postmodùm in officio movendi Horometri succedat. Haec autem attractio si fieret ab eadem ipsa, vel etiam alia machina, interna tamen vi &conatu artificiali, haberetur Motus ille Perpetuus artificialis quaesitus: si verò ab extrinseco &per motorem quendam Physicum, cumque non eundem individualiter, sed specie tantùm, ut per aquam fluminis, aut ventum, obtinebitur Motus perpetuus quidem, sed mixtus ac Physico mechanicus. IV. Activitates Principiorum Physicorum, Ponderibus trahendis applicabilium, ut plurimùm esse &Irregulares, &intermissas sive interpolatas; quemadmodum cernitur in ventis, pluviis, aliisque de quibus postea. Fluviorum verò fontiumque fluxus quam vis non pauci dentur continui, vix aliqui tamen reperiuntur, in quibus regularis &consistuns impetus, aut eadem aquarum copia persistat. Ut ut sit, pater nihilominis Per Irregulares illas, &activitatis interruptae Potentias Physicas, regularem &continuum Motum effici posse; mediante videlicet Pondere, à Praedictis illis Potentiis attracto, &uniformi suo nisis, mecum ordinatum efficiente. VI. Immediatas has Potentias Chronometricas sive Pondera, ad minimum duo esse oportere. Itium pondus quod motum regularem &Chronometricum actu continuet pręfixo tempore; alterum verò quod intra idem tempus, vel (quod magis expedit, intra XXXX 2. imerabice lutes forentia Physices de caeter meister aeterabatus, aut in locum prioris officio suo perfuncti, si nemora succedat, &motum continuet. VII. Potentias has Immediatè motivas, sive Pondera, Sphaerica esse oportere, propter mutationes illas, mutuasque successiones ad motum continuandum, quae commodissimè instituuntur ipsa naturali Ponderum devolutione pendecliue. Videatur superiùs Prop. 14. &inferiùs Lib. seq. cap. 3.