Latin
PROPOSITIO XLVIII
Kaspar Schott, Technica curiosa 716
Unproofread scanNot analysed yet
Poterit tamen in certis artificii cujusdam circumstantiis esse: &unum Pondus, &non volubile, qua de re infrà Libro sequenti Cap. 2. &3. VIII. Motum Chronometricum, ut plurimùm, longum &diuturnum esse oportere, ad alterius illius succedanei Ponideris attractionem, ab intrinseco Physicoque motore perficiendam haec autem diuturnitas varia esse potest, pro varia Motorum Physicorum conditione &natura; id quod vel accurato calculo supputari, vel prudenti artificis judicio colligi debebit: Ut si ventus quidam status, &provinciae sive loco peculiaris, sit attractivum illud Principium, sufficiens ad attractionem intra quodvis semestre perficiendam; conficiendum esset Horologium; Mensibus 6. ac etiam paulò diutiùs ex sese mobile, ut intra id tempus aut quod multò securius est, ciriùs etiam Ponderis attractio perficiatur. Simili modo discurrendum est de attractionibus intra unum vel plures annos instituendis IX. Diuturnitatem hanc Motûs Chronometrici multipliciter obtineri posse. Primò per multiplicationem Rotatum denticulatarum se mutuò implicantium. ferundè per pluritatem circumductionum funis intra Trochleas Polyspastas. Tertiò perplures attractiones particulares, vi Ponderis Principalis horologiarii factas quibus pondus quoddam minus &subordinatum, semel intra horas 24. vel dies 7. &c. arcollitur. Quartò per multitudinem Ponderum volubilium, sibi mutuò succedentium in animando Horologio. Trex priones modi requirunt Pondus magnum; postremus multum, sive multiplicatum. Atque hoc ultimum multiplicati Ponderis artificium, priora illa tris reddere ponν τε potest multo securiora, quandoquidem ad Fondera ista se postea, &auxiliaria recurrere possit Horologium, ut ferant suppetias; ùm id poscit necessitas; quae tunc urget, quando primum Pondus ad fundum descendit, secundum verò necdum attractum est ab extrinseco; quare tertium hoc auxiliare, vel quotquot similia, opportunò interim supplere poterunt.