Latin
PARS
Kaspar Schott, Technica curiosa 962
Unproofread scanNot analysed yet
rum, dictionum considerationes cabalisticas, modo in praecedentibus explicato. Hinc ajunt Cabalista, Legem DEI, seu sacram Scripturam nihil esse aliud, quàm continuum &concatenatum divinorum. Nominum cognominumque contextum &haec, tanquam ramos &folir ab arboris radice, dependere à nomine DEI tetragrammato, de quo mox agemus. Addunt, nomina à tetragrammato, derivata, aliud nihil esse, quàm DEl attributa, cujusmodi sunt bonitas, immensitas, incomprehensibilitas, sapientia, infinitudo, &c. cognomina vero esse, magnum, fortem, misericordem, justum, severum, judicem, &c. Horum praeterea singulis alia deberi cognomina, eaque esse multiplices DEI appellationes, in quas Lex divina, per Cabalae species jam traditas, resolvitur. Ex quibus patet Cabalam hanc esse Hebraeorum Theologiam. Quam quidem ipsi adeo sublimem existimant, ut nec omnibus tradi promiscuè debeat, neque ab omnibus queat capi, sed iis tantùm, atque ab iis, quisedatas passiones, cor purum, intellectum illuminatum habent. Vndè cum Rabbi Elea Garo quondam dixisset ejus Magister Johanan Nem, docebo te opus de Mercava, respondisse in sertur, non incanui, indignum se, &incapacem judicans, in tali aetate, tali actam sublimiscientiâ.