Latin
PARS
Kaspar Schott, Technica curiosa 963
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc Cabalam Mercava dictam è Cabalistarum, &variorum Cabalae scriptorum libris haustam, nunc explicare, &curioso Lectori proponere aggredimur. Quid verò de illa sentiendum, infra suo loco pandemus. Interim quidquid dixero tot à hâc parte, non nisi è Cabalistarum mente dictum volo, suspenso interim judicio, num bona aut mala, licita aut illicita, utilis aut inutilis, permissa aut prohibita. Errores ergò, si qui intercurrerint, non mihi, sed Hebraeis, &Cabalae Scriptoribus, è quibus hausti, adscribi velim.