Latin
GESSSE
Kaspar Schott, Technica curiosa 971
Unproofread scanNot analysed yet
Non sic autem faciebant de nomine quatuor litterarum; neminem enim illud docebant, qui sciebant, nisi filios suos, atque discipulos, quique talis essent, qui illud scire mererentur; &hoc semel duntaxat in hebdomada. Cum autem multiplicati essent in mundo homines schismatici, atque insolentes, nomenque duodecim litterarum didicissent; cum eo credulitatem corruperunt: sicut accidit ei qui imperfectus est, cùm percipit rem non sic se habere, ut sibi à principio visum fuit. Quamobrem Patres illi occuluerunt nomen istud duodecim litterarum, neminemque ulterius illud docuerunt, nisi honestos &pudicos, qui erant in sacerdotio, ut cum eo populo in sanctuario benedicerent, postquam prohibuerunt de sanctuario memoriam nominis expositi, propter malitiam filiorum Adam. Quod quidem, ut idem Rabbi asserit, immediatè post Simeonis Justi obitum (illius qui CHRISTUM ulnis excepit in templo) accidit; quem dicit ultimum omnium cum nomine quatuor litterarum populo benedixisse. Quodnam autem fuerit nomen illud duodecim litterarum, non convenit inter Hebraeorum Rabbinos, &Cabalae Scriptores, ut constat ex iis quae habet P. Kircherus in Oedipo Tom. 2. classe 4. cap. 4. §. 3. Verùm cùm dicat Rabbi Moses (ut vidimus) nomen duodecim litterarum non fuisse unum nomen, sed duo, vel tria nomina, ex duodecim litteris constantia, ac per ea Veteres Nomen Dei illos Patres nomen tetragrammaton, quod divinae Trinitatis duodecim mysterium distinctè insinuabat (ut capite antecedente diximus litterarum quodnam pronuntiasse, atque exposuisse; mihi verisimilius videtur, quod fuerit. habet Rabbenus Haccados loco suprà citato, videlicet nomen illud duodecim litterarum aliud non fuisse, quàm hoc, N UAb, ben, verua, haccados, id est, Pater, Filius, GgSSSg 2 Filius, &Sit intus sanctius, vel ut alium. Pater. Filium, &Spiritus sanctitatis, vel sanctuarii. Verba Rabbeni citari haec sunt apud Galatinum citato cap. 11. infine: Ex hoc nomine exposito derivatum est nomen duodecim litterarum, quod est. Pater, Filius, &Spiritus sanctitatis.