Latin
GESSSE
Kaspar Schott, Technica curiosa 972
Unproofread scanNot analysed yet
Derivatum est autem hoc nomen duodecim litterarum, ab illo nomine quatuor litterarum C, ut asserit hic Auctor, non quoad litteras &verba, sed quoad rem significatam: illud enim quatuor litterarum significabat mysterium Trinitatis obscurè, hoc duodecim litterarum significat idem clarè, atque adeo clarè exponit nomen illud obscurum. Deduxerit fortassis hanc suam tam arduam considerationem dictus Auctor (ut Kircherus existimat) ex primis sacrae Geneseos verbis, ET NI TNU Beresit, Bara, Elohim, in principio creavit Deus, &c. Ubi Cabalistae considerant vocem S bara, &singulis trium litterarum ajunt exprimi singulas Sanctissimae Trinitatis Personas, nempe per NAleph Patrem, per DBeth Filium, per TRese Spiritum sanctum, intelligendo per N, AN, per 2, 12, per T, UTORIT; quae tria vocabula continent duodecim litteras. Alii tamen aliter sentiunt. Vide Kircherum loc. cit. §. 4.