Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 974
Unproofread scanNot analysed yet
Quae autem fuerint verba illa, seu nomina, quae quadraginta duabus litteris constabant, &nomen DEI tetragrammaton perfectè exponebant, controversia est magna inter Cabalistas. Omnium simplicissima atque planissima sunt quae affert Rabbenu Haccados in Revelatore arcanorum, apud Galatinum lib. 2. cap. 12. &apud P. Kircherum in Oedipo Tom. 2. Classe 4. cap. 4. §. 5. Verba ejus apud Galatinum haec sunt: Quia verò non invenitur aliquid in DEO, quod non sit DEUS; ex nomine duodecim litterarum emanat nomen quadraginta duarum, quod est, ER