Latin
VNIONUNEN
Kaspar Schott, Technica curiosa 974-2
Unproofread scanNot analysed yet
VNIONUNEN T, Pater DEUS, Filius DEUS, Spiritus sanctus DEVS: tres in uno, &unus in tribus, &c. Vel trinitas in unitate, &unitas in trinitate. In his verbis sunt quadraginta duae litterae, &perfectiùs exprimunt mysterium sanctissimae Trinitatis, quàm nomen quatuor litterarum &ideò optimè illud exponunt. Galatinus loc. cit. ait, verba ex duabus &quadraginta litteris constantia, &nomen quatuor litterarum perfectè exponentia, apud vetustissimos Hebraeorum haec fuisse ei Na, et της γε ο σίας κα κ Pater Deus, Filius Deus, &Spiritus sanctus Deus: veruntamen non tres Dii sed unus DEVS. In quibus licet expositio varietur, sensus tamen expositionis idem est qui antea Hanc tetragrammati expositionem prorsus ignorant Recentiores Hebraei, &Cabalistae, ideoque orationes eorum non exaudiuntur, ut dicitur in Midras Tehillim, id est, in expositione psalmorum, super illud Psal. 91. Exaltabo eum, quoniam cognovit nomen meum &c. ubi sic legitur, teste Galatino loc. cit. Dixit Rabbi Tehosuab filius Levi, in nomine Rabbi Pinhas filii Jair: Quamobrem orationem fundunt Israelitae in mundo isto, &nequaquam exaudiuntur? Propterea nimirum, quòd nesciunt nomen tetragrammaton. Futurum est autem, ut DEUS sanctum, &benedictus doceat eos illud, sicut dictum est Esaiae 52. Sciet populus meus nomen meum. Tunc verò orabunt, &exaudientur, &c. Docuit autem DEUS nomen suum per Filium suum, illudque exposuit, quando exposuit mysterium Sanctissimae Trinitatis Matth. 28.