Latin
CAPVT XVII
Kepler, Astronomia nova 106
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XVII. Apogaei &nodorum motus superficiaria inquisitio. AM certa erit haec inquisitio quam sunt observationes (imo vero traditiones PTOLEMAICAE) certae. Absque hoc artifice fuisses, minus adhuc hodie nobis constaret de his tardissimis motibus. Adeo praeter illum nemo inventus est, ex quo literas excoluere nationes, qui hic nos juvaret. Ponimus hic quae apud PTOLEMAEVM inveniuntur non undiquaque certissima: Primo, Fixas fuisse praecise in iis zodiaci locis, in quibus a PTOLEMAEO collocantur. Ptol. I. VII. *Te Secundo, veram fuisse Solis eccentricitatem, quam PTOLEMAEVS prodidit 4153 qualium semidiameter orbis est 100000. Ptolem. lib. 111. cap. IV. Tertio, apogaeum Solis haesisse in 5 1/11. Ibidem. Quarto, apogaeum Martis (motu ejus ad medium Solis motum accommodato) inventum in 25– 8. Ptol. lib. X. cap. VII. Quinto, eccentricitatem Martis fuisse 20000 qualium semidiameter 100000. Ibidem. Sexto, proportionem epicycli (PTOLEMAEO) vel orbis annui (TYCHONI &CoPERNICO) ad orbem Martis fuisse ut 100000 ad 151900. Quare qualium semidiameter orbi Solis vel orbis magni est 100000, talium erit eccentricitas Martis 30380. Ptol. lib. X. cap. VIII. Agemus ut capite quinto. Sit A punctum, ex quo descriptus est orbis magnus c punctum aequatorium OCartis, B centrum orbis Solis. Et quia AB est in 5 111, Ac vero in 25 1, ergo CAB est 50. Et AB ponitur AL53, AC vero earundem partium 30380. Danis igitur duobus lateribus &angulo comprehenso, habetur angulus CBA13. 27. Et quia BA vergit in 5 1/ 7, verget igitur BC (subtracto angulo 123. 27.) in 2. 3 &circiter, idque tempore PTOLEMAEI. Simul CB eccentricitas aequantis post transpositionem ad verum motum Solis fuit 18353. Supra hanc inveni ex transpositione TYCHONICAE hypotheseos 18342: uno mutato, quod pro quantitate orbis Martii 151386 veriorem usurpavi 152500. Sed haec obiter. Jam ad rem. Quia *In Saturno &Iove simpliciter bisecuit, hoc est, forima Copernicani quadrantem epicyclii semidiamerro tribult: in Marte rem, eum epicyclio tribuis. set quadrantum cecentricitarii Ptolemaicae. nustra vero aetate totam Ptolemaicam minorem esse factam contenderet, reliquit rameri epicyelio quantitatem pristinam. Iraque centium Ecii ui cum Prolemeo Inquamur) XL particulis propius ad movit centio orbus annui quam centro aequantis circuliLib. V. cap. XVI. Vidle etiam capXVI. hujus libri.