Latin
CAPVT XVII
Kepler, Astronomia nova 110
Unproofread scanNot analysed yet
aliis atque aliis observationum quadrigis, semper eandem eccentricitatem, eandem ejus sectionem, idem aphelium, motumque medium PRONVNCIO igitur, situs acronyquam proxime proditurum. chios hoc calculo tam certos exhiberi quam certae possunt esse observationes per Sextantes TYCHONICOS. Quae (ut praedixi) ob grandiusculam corporis Martii diametrum, ob refractiones ¶llaxes nondum certissime cognitas, in nonnulla (certe DVORVM scrupulorum) ambiguitate versantur. DENIQVE vides nihil obfuisse transpositionem acronychiarum visionum a medio ad apparentem Solis motum, quo minus certitudinem calculi TYCHONICI, quae mihi medium Solis motum deserturo pro argumento opponebatur, non tantum imitarer sed etiam superarem.