Latin
CAPVT XXI
Kepler, Astronomia nova 121
Unproofread scanNot analysed yet
Denique ut falsa haec principia tantummodo sunt apta certis locis per totum circulum: ita neque verum citra illos ipsos locos omnimode sequitur, nisi quatenus accidit huic negocio, ut a sensuum subtilitate differentia aestimari amplius non possit. ATQVE HAEC eadem hebetudo sensuum tegit etiam hunc errorculum, qui in octavis temporum superest. Superesse autem sic demonstro. Nam si ex B rursum scribatur perfectus eccentricus, ut sint aequales BD, BE, BF, BG; fecerimusque BC tantam, ut QAF angulus imperatus existat: non equidem aeque arbitrio nostro relinquitur, quantum exhibere velimus angulum SAG. Fiet enim omnino necessarius. Veniat ex A perpendicuris in QT, quae sit AZ. Sit autem AC (ut supra) 18564, qualium CQ1ο00οο. Et quia ACz 45, fiet AZ vel ZC (utraque harum partium) 13127. Ergo ZQIISIZZ, &AQI G. 37. 5, &QAz8§. 22. 55. cujus tangens 864092. Sumatur autem FAZ 9 scrupulis minor. erit ejus tangens FL 844900. Sed qualium AZ est 13127, erit ZFIIODIO. Quare QF2217. Est autem major QL quam TD. quod sic demonstro. QF est diameter circuli. aequalis ergo est ipsis FB, BD, semidiametris junctis. Sed BF, BD, simul sumptae sunt majores quam FD. ergo &QT major quam FD. Communis auferatur FT. Major igitur residua QF quam TD. Et tamen nos exabundanti patiemur aequalem esse. Subtrahatur CZ I3127ACT, ut ZT relinquatur 86873. Igitur ex AZ, ZT, noscitur ATZ, estque §. 35. 33. Igitur ZAT gr. 24. 27. Et quia zT86873, addam ei aequalem ipsi QF, ac si esset TD scilicet 2217. Fiet LD89094. Sed qualium AZest I00000, fiet ZD tangens anguli ZAD 686291. Itaque hic angulus g1. 42. 35. Sed ZAT fuit g1. 24. 27. Ergo TAD vel SAG minor est quam 18. 8. differentia, eo quod TD sit minor Ecce hic necessarium angulum TAD, qui debuit esse 27 1/2 minut. Itaque si QAF pro 9 minutis facias H, fiet TAD 24. Atque utrinque Planeta 3 scrupulis fiet altior justo. Aequatio ergo nimis videbitur magna. quare eccentricitas nimis magna. Minuetur igitur parumper, ut in lineis AK, AL, Planeta circiter 1 1/2 fiat depressior, atque in DE, FG, totidem (scilicet 1 1/2) scrupulis altior. Ita per hanc contemperationem variarum causarum fit, ut errore altero alterum compensante calculus intra sensuum subtilitatem adducatur, deprehendique non possit specialis hypotheseos falsitas. Itaque gloriari non possit haec vafra meretricula de veritate (pudicissima puella) in suum lupanar pertracta. Honesta quaedam foemina meretricem praeeuntem arcte sequebatur ob viarum angustiam &turbam hominum: quam stulti &lippi Logicarum argutiarum professores, qui frontem ingenuam a perfricata nequeunt discernere, censuere meretricis esse pedissequam. ATQVE HAEC proculdubio causa est, cur cap. XVIII in Eα io &passim alibi adhuc unum &alterum scrupulum desit. Sed neque error deprehendi facile possit, cum observationes usurpatae non incidant in apsidas &quartas octavasque temporum.