Latin
CONCLVSIO SECVNDAE PARTIS
Kepler, Astronomia nova 122
Unproofread scanNot analysed yet
CONCLVSIO SECVNDAE PARTIS. HACTENVS itaque traducta fuit hypothesis primae inaequalitati serviens (in qua BRAHEO cum COPERNICO convenit; utrique vero nonnihil in forma a PTOLEMAEO dissentiunt) a medio motu Solis, quem omnes tres autores adhibuerunt ad apparentem motum Solis. DEINDE ostensum est, sive apparentem motum Solis &hypothesin cap. XVI inventam sequamur, sive medium motum Solis &hypothesin cap. VIII ex restitutione BRAHEI propositam, utrinque sequi falsas distantias Planetae a centro seu Solis (COPERNICO &BRAHEO) seu mundi (PTOLEMAEO). Itaque quae prius aedificaveramus ex observatis BRAHEANIS, posterius ex aliis ejusdem observatis rursum destruximus. quod necessario nobis contigit probabilia nonnulla sed revera falsa (imitatione priorum artificum) secutis. TANTVM QVIDEM OPERAE DATVM EST IMITATIONI HVIC PRIORVM ARTIFICVM, QUA SECVN DAM HANC COMMENTARIORVM PARTEM CONCLVDO. MOTIBVS STELLAE MAR PARS TERTIA. INVESTIGATIO SECVNDAE INAE. QUALITATIS ID EST MOTVVM SOLIS VEL TELLVRIS. SEV CLAVIS ASTRONOMIAE PENITIORIS. VBI MVLTA DE CAVSII MOTVVM PHY51CIS.