Latin
126.1 to 126.4
Kepler, Astronomia nova 126.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Translata enim E TERRA seu visu in C centrum mundi, ut PTOLEMAEO placet, transfertur &F O in H. Sic propter transtatum D inc, transfertur F in 1. PTOLEMAEVS ergo existimans, F punctum, circa quod epicycli IH motus aequalis est, esse etiam centrum epicycli IH, omnino FI &FH poni aequales: proptereaque in anomalia coaequata utraque tam HFC quam IFC, hoc est (secundum hoc schema) tam 90 quam 270, unam &eandem statuit aequationem epicycli, nempe aequales angulos HCF &ICF. Quod si observatio testetur majorem esse HCF quam ICF, tum centrum epicycli non erit in F puncto aequalis motus sed in versus H: &posito, quod F nihilominus centrum epicycli esse putetur, omnino epicyclus auctus esse videbitur in anomalia 90 circa H, minutus in 270 circa I, Marte motu eccentrico (hoc est, linea cF) in eodem loco Fixarum versante utrinque. In forma TYCHONICA maneat CTERRA, DE circulus SOLIS, centro B, sed aequalitatis centro A: sintque lineae quibus Planeta videtur (scilicet CI, &CH) eadem quae in PTOLEMAEO. Igitur ex H &I descendant ipsi FC paralleli HL, IK: ut K &L sint centrum systematis Planetarii, cujus circuitus centrum sit M versus perigaum SOLIS, ut quanto B verum centrum circuitus SoLIS praeter opinionem descendit infra A putativum centrum ejusdem circuitus SOLIS, tanto &M centrum circuitus KL(in quo punctum invenitur, à quo consurgit eccentricitas) descendat sub C: sintque aequales AC &EM. Erit linea coaequati motus in eccentrico (scilicet KI, LH) post integras Planetae restitutiones sibi parallelos. Existimans igitur TYCHO C TERRAM esse in medio circuitus KL deferentis eccentricos Planetarum, angulos CIR. CHL. faciet aequa les, quando CLH. CKI. commutationis anguli sunt aequales. Qui si deprehendantur inaequales, &CHL major, erit &CL major quam CK: &KL orbis deferens centrum systematis videbitur in L crescere, in K imminui; eo quod non creditur, M centrum orbis qui defert systemata Planetarum esse extra CTERRAM, circa cujus centrum motus illius orbis est aequalis. Nam ad tegendam veram causam hujus diversitatis, nempe ad liberandam suspicione eccentricitatem SOLIS, multum confert, quòd hoc Nom mihi lioe ἀπρεσδέκηται.