Latin
CONCLVSIO SECVNDAE PARTIS
Kepler, Astronomia nova 125
Unproofread scanNot analysed yet
JAM TVM, cum orbem annuum audirem augeri minuique, dictabat mihi genius, id phantasma oriri ex eo, quod orbis annuus COPERNICi vel epicyclus PTOLEMAEI non aequaliter a centro illo distet, circa quod aequalibus temporibus aequales conficere ponnitur angulos. Nam quae causa Physica, augeri &minui circuitum centri SYSTEMATIS Planetarii (TYCHONICI) vel circuitum TERRAE (COPERNICO) Vel EPICYCLVM sidus gestantem (PTOLEMAEO)? quae haec inquam in Astronomia sine exemplo novitas, sine verisimilitudine absurditas? Quin potius credi par erat, alibi Solem (COPERNICO) vel centrum systematis Planetarii (TYCHONICI) vel corpus Planetae (PTOLEMAEO) à suscepto aequalitatis puncto (quiescente apud COPERNICVM &TYCHONEM, circumeunte in eccentrici circumferentia apud PTOLEMAEVM J longius distare, alibi brevius: atque id proculdubio in linea apsidum. Atque huic rei commodam occasionem videbatur suppeditare mea illa ex MYSTERIO MEO COSMOGRAPHICO derivata suspicio, si nempe in theoriam SOLIS (vel theoriam ut ita dicam EPICYCLI PTOLEMAICI) aequans introduceretur, Esto ut incipiat inaequalitas secunda a linea medii motus SOLIS, ut hactenus plaeuit ARTIFICIBVS (ne quis meam novationem, qui apparenti SoLIS motu utor, in hoc negocio suspectam habeat), &consurgat in schemate praesenti eccentricitas Planetae apud COPERNICVM, non a centro SOLIS A, sed à C puncto circa quod regularis esse ponitur TERRAE motus. Id vero punctum C sit non orbis terreni DE sed tantum aequalitatis centrum, longis ab ASOLE distans quam n centrum orbis terreni ED. Dico his concessis, observationes tales exhibitum iri, ex quibus quis suspicari possit, orbem annuum DE augeri minuique. Erigatur ex C perpendicularis ipsi DE, quae sit CF: &sit MARTIS stella bis in F, &cum TERRA est in D &cum in E: &connectatur I cum punctis D.E. Quia ergo cest punctum aequalis motus TERRAE IMDE, erit FCD, FCE, anomalia commutationis, &(ut ponimus) aequalis utrinque. Quod si igitur aequales essent CD, CE (ut hactenus putabatur), tunc &DFC &EFC anguli seu parallaxes orbis essent utrinque, apud utramque anomaliam commutationis, aequales. At quia CE major quam CD, major ettam apparebit angulus CFE angulo CFD. Propterea ille qui non attendit, hanc amplisicationem contingere tantum in E vel vicinis locis, &contrariam diminutionem in D loco contrario tantum; consebit totum orbem annuum interdum fieri ampliorem, mensura CE; interdum angustiorem, mensura CD: propterea quod talis aliquis cum hactenus usitum Astronomia praesupponit, C punctum aequalis motus esse idem ¢rum circuli DE. In forma PTOLEMAICAsit TERRA in C: lineae medii motus SOLISSEX, CL, pro eo quod prius COPERNICO fuerant DC &EC: &sit centrum, circa quod motus epicyclicus regularis est, in F: &ipsi ED aequalis ¶llelos Iut ducta XXII. Cemum sy. siemrii FlaHHi est climunis fectim linearum, qua per lingulorum Planetarum apsidus traducuntut. Atque id pundtumi est vel proxiine corpus Lolis, ut BRAHEO luitin placuit, vel lu ipso centro Nulii, ut EGO cotrigo. ut ducta CIsit parallelos ipsi DF &CHipsi EF.