Latin
CAPVT V
Kepler, Astronomia nova 15-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT V. Quatenus haec quoque dispositio orbium, aequante vel secundo epicyclo usa, reipsa manens una &eadem (vel proximè una &eadem), diversa uno &eodem momento spectacula exhibere possit, prout Planetae vel in media vel in apparente oppositione cum Sole observentur. IT DVOBVS modis: uno, in quo aequipollent forma Ftolemaica &Copernicana: altero, qui peculiaris est formae Copernicanae; quem ut alieniorem a nostro instituto prius expediemus. manet enim &propius apud sese quam reliquus.