Latin
CAPVT V
Kepler, Astronomia nova 17
Unproofread scanNot analysed yet
Centro γ, spacio γ δ, scribatur eccentricus, in quo αγ sit primo loco linea apsidum &à visus: continuetur haec in: sitque ya quantitas eccentricitatis vel radiiepicycli Copernicanimajoris. nam de aequipollentia utriusque dictum est in fine proximi IV. capitis. Ergo centro e, spacio en, scribatur epicyclus minor; &,cum est centrum hujus in e, sit Planeta in n incidens in lineam ey, sic ut eδ eccentricum percurrat non stella sed centrum epicycli stellam ferentis. Per caput igitur IV. expressa hic est forma Copernicana. Cui per caput 111. constituemus aliam in veritate seu in indicatione ipsißimi itineris Planetarii aequipollentem, diversa tamen apparentiae; idque praestabimus translatione visus ex αPossemus idem per finem capitis 111. etiam manente visu in ἀ, &translato eccentrico, lineisque parallelis manentibus, ut ita eccentrici quantitate manente situs solummodo varietur. Quod autem jam instituimus, sic perficiemus. Suscepto loco visus extra priorem lineam apsidum, qui sit β, ut βy sit quantitas alia ab αγ, novae scilicet eccentricitatis vel novi semidiametri epicycli majoris, agemus per βy novam lineam apsidum Dδ, &in ò scribemus epicyclum priori aequalem. Quamvis vero centrum epicycli hic sit in δ apside, non tamen ponemus jam Planetam in puncto ipsi y proximo ut prius, sed considerato angulo ? γ δ, duplum ei statuemus angulum Jdy versus e, &Planetam in &locabimus, quando epicyclus est in d apside. sic enim collocaretur Planeta, etiamsi visus in à &epicyclus in desset. Hoc itaque pacto ad unguem éadem veritas manet compositi itineris Planetarii, apparentia vero mutatur. quando enim inclinantur lineae visoriae, ut hic βθ, ἀ θ vel βη, àn tunc etiam in diversa loca sub Fixis incidunt. OBIICIAS, Etiam cum visoriae lineae paralleli sunt, in diversa loca sub Fixis incidere; non igitur opus esse ad hoc, ut ad se mutuo inclinentur. RESPONDEO. Verum quidem hoc est; sed tunc interceptum spacium Fixarum inter utramque lineam penes visum non est sensibile, nisi distantia parallelorum sit ad semidiametrum Fixarum sensibilis. In consideratione Physica, praeter ea, quae cap. 111. dicta, hoc quoque ad impetrandam hanc itineris identitatem in variata apparentia erit statuendum; mentem, cui minor epicyclus est commissus, ad aliud punctum ambitus respicere quam mentem majoris epicycli. restituitur enim epicyclus major vel eccentricitas in secunda positione ad lineam β δ, minor vero ad lineam αε, non per visum transeuntem; quia visus in secunda positione in β ponitur, cum in prima positione (visu in a constituto) uterque epicyclus ad eandem sα restitueretur. Non itaque simpliciter eadem forma hypotheseos Physice Quod si manet, ut idem iter Planetae obtineatur.