Latin
CAPVT XXVIII
Kepler, Astronomia nova 157
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque per tenuißimam curtaQuod fuit primos. 14. 32 tionem ipsius an, cadet an Differentia plane eodem cum primis duabus observationibus. ITAQVE hinc apparet, distantias αζ, ἄε, ἀδ, ἀγ, αθ, &proinde eccentricitatem αβ, à nobis recte susceptam &positam. Impossibile, est enim, aliis susceptis distantiis, hisce (ut tamen etiam in circulum quam proxime quadrent, &in suis debitis locis sub zodiaco fuerint) ex omnibus quinque observationibus, unam &eandem dari αn, ejusque locum sub zodiaco. Credemus autem de longitudine ipsius àn, potissimum observationibus ζ. γ. θ. nam etiam in vulgari ratione mensurandi distantias rerum in TERRA, quo longius distiterint a se mutuo stationes, hoc certius habetur signi remotio. In loco vero sub zodiaco, credemus potius observatis in s. δ quia, si quis est errorculus in longitudine aen, is visui in e. δ. admodum oblique objicitur, nec angulum evidenter mutat. Nec illud obliviscendum, ipsam àn intra spacium annorum VII ab anno scilicet MDEXXXIII in MDXC nihil prolongari sensibiliter, ob aphelii progressum tardissimum. SVMMA. Anno MDXE D. XXXI Octob. H. VI 12 mane MARS motu eccentrico fuit in §. 19. 261 cum reponatur per hypothesin ex acronychiis constitutam in g. 19. 29 1ν. Distantia ejus 166180. quae prolonganda est ob latitudinem, ut fiat ex ea ipsius corporis MARTIS a centro SOLIS distantia, 166228 circiter.