Latin
CAPVT
Kepler, Astronomia nova 157-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXIX. Methodus extruendi distantias SOLIS &TERRAE, ex cognitione eccentricitatis. ATIS opinor confirmatum est, distantias SOLIS &TERRAE extruendas ex dimidiatione eccentricitatis à TYCHONE repertae. Quod etiam ex diametri SoLaS aestiva &hyberna observatione crebro confirmatur, ut in Optica Astronomiae parSed &MYSTERIO COSMOGRAPHICO mite ostendi capite XI. rifice confirmatur cap. xv fol. 53 in laterculo, ubi prosthaphaereses MARTIS, VENERIS, MERCVRII, interpositu LVNARIS orbis deficiebant, omissióne ejus excedebant. Jam igitur retento orbe LVNAE, bisecta vero eccentricitate SOLIS, quam proxime justae provenient.