Latin
CAPVT XXXIII
Kepler, Astronomia nova 168
Unproofread scanNot analysed yet
Et cum distantia sit ex relatorum genere, cujus esse recidit in terminos, relationis vero per sese (citra terminorum respectum) nequeat esse ulla efficientia: sequitur igitur quod dictum est, in alterutro terminorum haerere causam variantis vigoris in motu. Corpus vero PLANETAE seipso neque gravius discessu, neque levius appropinquando efficitur. Animalem quoque vim, quae motum sideri inferat sedentem in mobili PLANETAE corpore, toties intendi &remitti citra fatigationem &senium, id forsan erit absurdum dictu. Adde quod intelligi nequit, quomodo vis haec animalis corpus suum per spacia mundi transvectet, cum nulli sint orbes solidi, ut TYCHO BRAHE demonstravit: sed neque alarum aut pedum adminicula adsint, rotundo corpori, quorum motatione, anima, hoc suum corpus per auram aetheriam, ceu aves per aerem, nisu quodam, &contranisu illius aurae, transportet. Relinquitur igitur, ut causa hujus debilitationis &intensionis resideat in termino altero, scilicet in ipso suscepto mundi centro, à quo distantiae computantur. Quod si itaque elongatio centri mundi a corpore PLANETAE, praestat PLANETAE tarditatem, appropinquatio velocitatem; fons itaque virtutis motricis in illo suscepto MVNDI centro insit necesse est. Hoc enim posito, &modus causae patebit. Intelligimus enim hinc, quod PLANETAE pene ratione staterae seu vectis moveantur. Nam si PLANETA, quo longior a centro, hoc difficilius (utique tardius) a centri virtute movetur: equidem perinde est, ac si dicerem, pondus, quo longius exeat ab hypomochilio, hoc reddi ponderosius; non seipso, sed propter virtutem brachii sustentantis, in hac distantia. Vtrinque namque &hic in statera seu vecte, &illic in motu PLANETARVM, haec debilitas sequitur proportionem distantiarum. Quodnam autem corpus in centro sit; nullumne, ut apud COPERNICVM quando computat, &apud TYCHONEM ex parte; an TERRA, ut apud PTOLEMAEVM &TYCHONEM ex parte; an denique SOL ipse, quod mihi, quod &COPERNICO dum speculatur, placet: id parte prima, rationibus Physicis coepi discutere. Ibi enim in principiorum numero pesui, quod jam cap. XXXII ex professo &Geometrice demonstratum est: PLANETAM moveri debiliter, cum discedit apuncto, unde ejus computatur eccentricitas. Ex hoc principio argumentatus sum probabiliter, SOLEM potius in illo puncto ¢ro MVNDI esse, vel PTOLEMAEO TERRAM, quam aliud aliquod punctum corpore vacuum.