Latin
CAPVT XXXIII
Kepler, Astronomia nova 169
Unproofread scanNot analysed yet
Liceat ergo etiam hoc capite, demonstrato jam nostro principio, idem argumentum probabile repetere. Deinde memineris, me demonstrasse parte secunda, Phaenomena sub noctium extrema pulchre sequi, si oppositiones MARTIS cum apparenti SOLIS in consilium adhibeamus: quo facto, simul eccentricitatem &distantias ex ipso corporis SoLARIS centro extruimus; ut ita rursum SoL ipse in centrum MVNDI (COPERNICO) vel saltem in centrum SYSTEMATIS PLANETARII (TYCHONI) veniat. Sed horumduorum argumentorum alterum nititur probabilitate Physica; alterum procedit a posse ad esse Itaque tertio in caput LII distuli, obcaptus difficultatem, demonstrare ex observatis, quod fieri aliter non possit, quin PLANETAM MARTEM ad apparentia SOLIS loca referamus, &diametrum apsidum, qui bisecat eccentricum, per ipsum corpus SoLIS ducamus; nisi forte eccentricum talem admittere velimus, qui nullo pacto a parallaxibus ORBIS ANNVI toleretur. Legat hac de re, siquis moram fert impatientius, caput L1; eoque lecto, sic tandem hic legendo progrediatur. Nihil enim ibi assumitur, nisi merae observationes. Similem demonstrationem invenies parte quinta, exlatitudinum rationibus. SOLE igitur in centrum SYSTEMATIS competente, fons virtutis motricis ex jam demonstratis in SOLEM comperet, cum &ipse in centro mundi jam modo repertus sit. Sane si hoc ipsum quod jam a posteriori (ex observationibus) per longiusculam deductionem demonstravi, si hoc inquam a priori (ex dignitate &praestantia SorIS) demonstrandum suscepissem, utidem sit fons vitae mundi (quae vita in motu siderum spectatur) qui est &lucis, quo totius machinae constat ornatus, qui itidem &caloris, quo omnia vegetantur; puto me aequis auribus audiri meruisse. Videat autem ipse TYCHO BRAHEVS, seu quis est qui illius generalem hypothesin secundae inaequalitatis sequi malit, qua veri specie hanc Physicam concinnitatem ex potissima parte receptam (nam &ipsi per usurpationem loci apparentis SOLIS, SOL recidit in centrum SYSTEMATIS PLANETARII) parte una iterum a sua hypothesi repellat. Etenim ex dictis apparet, alterum omnino sequi: aut ut virtus in SOLE residens, quae PLANETAS omnes movet, eadem &TERRAM moveat: aut ut SoL, illique per vim suam motricem concatenati PLANETAE, à virtute aliqua, quae in TELLVRE sedeat, circa TERRAM vehantur. Nam realitatem ORBIVM TYCHO ipse destruxit; vicissim EGo aequantem in SOLIS seu TERRAE theoria esse, in victe demonstravi hac parte tertia: ex quo sequitur, ipsius quoque SoLIS, si movetur, intendi &remitti motum, prout propior vel remotior a TERRA fuerit, &sic SoLEM à TERRA moveri sequeretur. Sin autem TERRA movetur ATE &ipsa quoque movebitur, &id celerius vel tardius, prout ei propior aut ab Vituem meH i Jula cisa. Solem in ebirm Hudi Pll Ns de lum in Butum moveri. aut ab eo remotior fuerit: manente in corpore SOLIS virtute perpetuo CAP. constante. Itaque inter duo jam proposita medium nullum est.