Latin
XXXIII
Kepler, Astronomia nova 170-2
Unproofread scanNot analysed yet
sic ut secundario &ipsa circa SOLEM à SOLE rapiatur: malo tamen unam LVNAM, TELLVRI cognatam, dispositione corporis (ut in Opticis demonstravi) movendam permittere virtuti in TERRA sedenti, extensae vero versus SOLEM, ut paulo post dicetur capite XXXVII, quam eidem TERRAE etiam SOLIS eique copulatorum omnium PLANETARVM motus transscribere. SED PERGAMVS in contemplatione hujus in SOLE residentis moCognario vlermtum Solaris momcis cum tricis virtutis, &jam porro videamus arctissimam ejus cum luce cognalute. tionem. Nam quia figurarum regularium similium, adeoque &circulorum perimetri, sunt ad invicem, uti earum semidiametri; ergo ut αδ ad αe, sic ambitus circuli per δ’ ex à descriptus ad ambitum circuli per e ex eodem a scripti. Vt autem ἀδαd ας, sic fortitudo virtutis in e ad fortitudinem virtutis in ò conversim per demonstrata capitis xxxii. Ergout circulus ò ad circulum e angustiorem, ita virtus e ad virtutem δ conversim: hoc est, quanto sparsior virtus, tanto imbecillior: &contra quanto collectior, tanto fortior. Hinc intelligimus tantundem virtutis esse in universo ambitu circuli per δ, quantum in ambitu angustioris circuli per e quod in Optica Astronomiae parte capite primo plane in eundem modum &de luce demonstratum est. Ergo undiquaque conspirant omnibus attributis lux &virtus motrix ex SOLE. An lux sit veEt quamvis haec SOLIS lux virtus ipsa movens esse nequeat; videhiculum rirtutis motricis. ant tamen alii, utrum sesc habeat lux instar instrumenti aut vehiculi fortasse cujusdam, quo virtus movens utatur. Contradicere quidem haec videntur: Primum lux opacis impeditur; quare si lucem virtus movens haberet pro vehiculo, tenebras insequeretur quies mobilium: Rursum lux rectis effluit orbiculariter, virtus movens rectis quidem sed circulariter; hoc est in unam tantum plagam mundi ab occasu in ortum nititur, non contra, non ad polos &c.