Latin
XXXIII
Kepler, Astronomia nova 171
Unproofread scanNot analysed yet
Sed respondere fortasse poterimus ad has objectiones proxime sequentibus capitibus. Denique cum tantundem virtutis sit in amplo &remotiori circulo, quantum in angustiori &propinquo; nihil igitur periit de hac virtute in itinere ex fonte suo, nihilinter fontem &mobile dispersum est. Effluxus igitur, quemadmodum &lucis, immateriatus est; non qualis odorum cum diminutione substantiae, non qualis caloris ab aestuante fornace, &si quid est simile, quibus media implentur. Relinquitur igitur, ut quemadmodum lux, omnia terrena illustrans, species est immateriata ignis illius, qui est in corpore SOLIS: ita virtus haec, Planetarum corpora complexa &vehens, sit species immateriata ejus virtutis, quae in ipso SOLE residet, inaestimabilis vigoris, adeoque actus primus omnis motus mundani. CVM ERGO species haec virtutis plane ut species lucis (de quo in Astronomiae parte Optica cap. 1.) non possit considerariut per spacium intermedium dispersa, fontem inter &corpus mobile, sed ut collecta in mobili, quantum de ambitu a mobili occupatur: non erit igitur virtus haec (seu species) aliquod corpus Geometricum, sed veluti superficies quaedam, plane ut lux: ut hoc universale sit, species rerum immateriate descendentium, descensu ipso non extendi per corporis dimensiones, quamvis a corpore (ut haec a corpore SOLIS) oriantur: hoc sanè ex lege ipsa defluxus, seipso non interminati, sed tamen ut superficies rerum illustrandarum, efficiunt, ut lux consideretur quasi quaedam superficies, quia recipiunt &terminant ejus defluxum: ita corpora rerum movendarum efficere videntur, ut virtus haec motrix consideretur quasi quoddam corpus Geometricum, quia corpulentia tota sua terminant seu recipiunt hunc speciei motricis defluxum: ut illa nuspiam in toto mundo esse aut subsistere possit, nisi in ipsis corporibus mobilium: nec sit, sed quasi fuerit in intermedio inter fontem &mobile, plane ut luxATQVE hic simul objectioni alicui responderi potest. Dictum enim est in superioribes, virtutem hanc motricem extensam esse spaciis mundi, &alicubi sparsiorem, alicubi collectiorem, quas affectiones simul intensio &remissio motus PLANETARVM sequatur. Jam vero dictum, virtutem hanc esse speciem immateriatam sui fontis, nec recipi uspiam nisi in subjecto mobili, ut in corpore PLANETAE. Videntur autem pugnantia, materia carere, &tamen dimensionibus Geometricis subjacere: diffundi per mundi amplitudinem, &tamen nuspiam esse nisi ubi est mobile. RESPONDETVR autem sic: quamvis virtus motrix non sit materiale quippiam, quia tamen materiae hoc est corpori PLANETAE vehendo destinatur, non liberam esse a legibus Geometricis, saltem ob hanc materialem actionem transvectionis. Nec opus est multis. Videmus enim motus istos perfici in loco &tempore, &emanare atque diffundi virtutem hanc a fonte per spacia mundi; quae sunt omnia res Geometricae. Quin igitur &caeteris Geometricis necessitatibus obnoxia sit haec virtus. AC NE Viriutem moventem esse speci em immasertatam corpotis Solaiii. Hanc speciem compenhendi sub sezunda quantitatm B. tinuę specir, &esse iuperfiriem quandam. specietim teriara ri Bullamηδω 1.