Latin
173.5 to 173.6
Kepler, Astronomia nova 173.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Vt vis argumenti a simili tanto sit evidentior, meminisse te velim lector, quod in Opticis sit demonstratum, visionem fieri per emanationem lucularum a superficiebus rei visae in oculum. Finge ergo oratorem aliquem in magno coetu hominum sese in orbem cingentium, faciem suam, seu una corpus, convertere semel. Quibus ergo auditorum oculos suos offert obvios, illi &oculos ejus vident; qui vero post illum stant, oculorum ejus aspectu tunc carent. At sese convertens, circumfert oculos ad universos in orbem. Omnes igitur successu brevissimi temporis, ejus oculorum aspectu potiuntur. At potiuntur per accessum luculae seu speciei coloris ab oculis oratoris in oculos spectantium delapsae. Ergo circumferens oculos, in angusto illo spacio, in quo caput ejus collocatum est, una circumfert luculae illius radios in amplissimo illo orbe, in quem spectatorum oculi circumcircadispositi sunt Nisi Solem grruiChusa naninlas Tudiaci. Flanetarum corporibum inesse materim e melinaianem ad quietem in omni luco, sibi snlitaria ponuntur. Morum Planetarum elle passiunem. Nisi . n. una circumiret lucula illa, spectatores ejus oculorum aspectus non fierent participes.