Latin
174.1 to 174.5
Kepler, Astronomia nova 174.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Hic vides manifeste, speciem immateriatam lucis vel circumferri vel stare, una cum circumlata vel stante re sua, cujus est species. CVM ITAQVE species fontis, seu virtus PLANETAS movens, gyretur circa centrum mundi; rem ipsam quoque cujus est species, SOLEM nempe gyrari, hoc jam dicto exemplo non absurde concludo. Quamvis &hoc argumento idem evincitur, quod motus localis &tempori subditus nequit competere in speciem immateriatam nudam, ut quae motus illati passionem recipere nequit; nisi simul, ut virtus haec materia ipsa caret, sic motus quoque receptus tempore careat. Cum ergo virtus ista movens circumire probata sit, neque tamen infinitae possit concedi celeritatis (infinitam enim tunc celeritatem etiam corporibus inditura videtur) &ideo in tempore aliquo circumeat; seipsa igitur hunc motum nequit perficere, sed ideo solum moveri illam necesse est, quia corpus ejus a quo dependet movetur. Atque eodem etiam argumento recte concludi videtur, non esse immateriatum quippiam intra corporis SOLARIS terminos, cujus conversione simul convertatur species ista ab illo immateriato descendens. Rursum enim immateriato cuipiam localis motus cum tempore non recte tribuitur. Relinquitur igitur, ut corpus ipsum SOLIS modo supra dicto gyretur, &polis suae conversionis (linea ex centro corporis per illos inter Fixas educta) monstret polos zodiaci, circulo vero corporis sui maximo eclipticam, harumque rerum Astronomicarum hoc pacto causa naturalis fiat. AMPLIVS, cum videamus, nec singulos PLANETAS in omni sua à SOLE distantia, nec omnes in diversis suis distantiis aequali corripi celeritate; sed SATVRNVM annorum Xxx moras nectere, JOVEM annorum XII, MARTEM XXIII mensium, TERRAM XII, VENEREM SESQVIOCTO, MERCVRIVM III: &tamen omnis orbis virturis emanantis ex SoLE (tam quo loco MERCVRIVM amplectitur humilimum quam quo loco SATVRNVM altissimum) ex antedictis, aequali cum corpore SoLARI Vertigine, &eodem tempore torqueatur (. quo loco nihil absurdi statuitur; cum virtus emanans immateriata sit, suaque natura infinitae celeritatis esse posset, si possibile esset, motum ipsi alicunde inferri: tunc enim nec pondere quo caret, nec corporei medii occursu impediri posset.) : Ex eo itaque patet, PLANETAS inhabiles esse, ut assequantur celeritatem motricis virtutis.