Latin
CAPVT XXXIV
Kepler, Astronomia nova 175
Unproofread scanNot analysed yet
AC CVM in meo MYSTERIO COSMOGRAPHICO monuerim, eandem fere proportionem esse inter semidiametros corporis SOLIS &orbis MERCVRII, quae est inter semidiametros corporis TERRAE &orbis LVNAE; hinc non absurde concluseris, sic esse periodum orbis MERCVRII ad periodum corporis SOLIS, ut est periodus orbis LVNAE ad periodum corporis TERRAE. Ac cum semidiameter orbis LVNAE sit sexagecuplus semidiametri corporis TERRAE, periodus vero orbis LVNAE (seu MENSIS) trigecuplus paulo minus periodi corporis TERRAE (seu DIEI) &sic proportio amplitudinum dupla ad proportionem temporum periodicorum: si igitur etiam in SOLE &MERCVRIO regnet proportio dupla, cum SOLIS corporis diameter sit sexagesima circiter diametri orbis MERCVRII, erit tempus conversionis globi SOLARIS tricesima de diebus LXXXVIII, quanta est conversio orbis MERCVRII: adeo ut verisimile sit, SOLEM triduo circiter gyrari. Sin autem mavis diurnum SOLI tempus praescribere, ut diurna TELLVRIS conversio vi quadam magnetica dispensetur à diurna globi SOLA RIS conversione, haud equidem repugnaverim. Sane rapida ista gyratio, ab eo corpore, in quo primus actus omnis motus inest, non aliena esse videtur. CONFIRMATVR autem haec opinio (de conversione corporis SoLARIS, quod illa sit causa motus PLANETIS caeteris) hoc ipso exemplo TELLVRIS &LVNAE pulcherrime. Nam quia LVNAE motus capitalis &menstruus, vi demonstrationum cap. xxxii. xxxIII. usurpatarum, omnino ex TELLVRE ceu fonte est (nam quod est hic SOL PLANETIS caeteris, hoc est TERRA LVNAE in illa demonstratione.) Considera igitur quomodo TFLLVS nostra LVNAE motum inferat: Dum nempe TELLVS haec nostra, et cum ea species ejus immateriata, vicies novies semis convolvitur circa suum axem; species haec emissa tantum potest in LVNAM, ut illam interim semel in orbem agat, in plagam quidem eandem, in quam TELLVS ipsa praeit. Sed hoc interim mirum, centrum LVNAE duplo longiorem lineam circa centrum TERRAE emetiri quolibet tempore, quam aliquem locum in superficie TELLVRIS aequatori circulo maximo subjacentem. Si enim aequalibus temporibus aequalia spacia emetirentur, LVNAM sexagesimo die restitui oportuit, cum amplitudo ejus orbis sit sexagecupla ad TELLVRIS globi amplitudinem. Nimirum tanta vis est speciei immateriatae TELLVRIS, LVNARIS vero corporis proculdubio magna raritas &imbecillis repugnantia. Itaque ut admiratio tollatur, perpende, quod his positis principiis omnino consequens esset, LVNAM, si materiae vi plane nihil repugnaret motui a TERRA extrinsecus illato, rapi eadem plane celeritate cum ipsa specie Quanto tempore gytatio cormormm B oLARIS Ini luluam spanu absulvatur. Diuma TEL. LVRIS conrerum an IEAcesiona plubi OLARII. LVNAE unstiuu πωο a contermue diatua TELLVLIS oritur. Solis coipus qualt! Compatitio corporia Sularia cum magnere. Discrimen inter curpua Snlure &agnaRatio motim eadem in Sole &&magnete. Exemplo TELLVRIS proberur, esse magneras in coelo Comparatio