Latin
176.1 to 176.5
Kepler, Astronomia nova 176.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
TELLVRIS cum SOLE. causa matus Iline illuil. specie TELLVRIS immateriata, hoc est cum ipsa TELLVRE, &circumire spacio xx iv horarum quo &TERRA circumit. Nam etsi magna est tenuitas illius speciei TELLVRIS in distantia LX semidiametrorum: unius tamen ad nihil eadem est proportio, quae sexaginta ad nihil. Itaque species TELLVRIS immateriata vinceret totum assem, si nihil resisteret LVNA. QVoD si quis ex me quaerat, quale igitur corpus esse SOLIS putem, a quo haec species motrix descendit? eum in hunc modum EGO jubeo progredi ulterius analogia duce; &suadeo, ut inspiciat exemplum paulo ante memorati magnetis accuratius, cujus virtus residet in universo corpore magnetis, cum ejusdem mole crescit, cum comminutione illius dividitur &ipsa. Ita in SOLE virtus movens tanto videtur fortior, quod verisimile sit, corpus ejus esse totius MVNDI densissimum. ET VTe magnete virtus attractiva ferri orbiculariter spargitur, ita ut certum obtineat orbem, intra quem constitutum ferrum allicitur; fortius tamen, si ferrum propius intra complexum illius orbis veniat: ad eundem plane modum virtus PLANETAS movens, ex SOLE propagatur in orbem, &partibus remotioribus illius orbis est imbecillior. VT VERO magnes non omni parte trahit, sed filamenta (ut ita dicam) seu fibras (motoriae virtutis sedem) rectas habet per longum extensas, ita ut ferri lingulam, si medio loco inter capita magnetis a latere consistat, non attrahat, sed tantummodo parallelon suis fibris dirigat: ita credibile est, in SOLE non esse ullam vim PLANETARVM attractoriam, ut in MAGNETE (accederent enim ad SOLEM tantisper, donec cum ipso conjungerentur penitus.) sed tantum directoriam, ideoque fibras habere circulares in eam plagam circumporrectas, quae monstratur a circulo zodiaco. SOLE itaque sese vertente perenniter, convertitur &in orbem vis motrix, seu defluxus ille speciei a fibris SOLIS magneticis, per omnia PLANETARVM diastemata diffusus, &convertitur eodem tempore cum SOLE: non secus atque ad translationem magnetis, ipsa quoque virtus magnetica transfertur, &una ferrum ipsam vim magneticam insequens. PERBELLVM equidem attigi exemplum magnetis, &omnino rei conveniens. ac parum abest, quin res ipsa dici possit. Nam quid ego de magnete, tanquam de exemplo? cum ipsa TELLVS GVLIELMO GH.